{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 1.02.18-34","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 1.02.18-34","ref":"1.02.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.18.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrę uerba eorum. Hoc sane fuit granum illud synapis quod minimum erat omnium seminum, postquam autem creuit, maius factum est omnibus oleribus | euasit-que arbor grandis, in cuius ramis uolucres cęli habitarunt. Nusquam enim alibi cęlestia contemplantium mentes iocundius conquiescunt | quam in ipsa euangelicę doctrinę lectione. Si habueritis inquit fidem | sicut est granum synapis. Ad naturam seminis referendum est, ex quo fit arbor magna. Magna igitur fide opus est, ut magna operemur, et credentibus nihil impossibile sit. Etenim perfecte credentes nihil inutiliter petent | ideo nec montes transtulisse feruntur, non quia nequiuerint, sed quia non expedierit. Non minus autem mirabile fuit | mortuos suscitasse, quod quidem fecerunt, quam montes transtulisse; quod fecissent, si utile fore censuissent. Vnde alibi etiam Dominus ait: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Sed uideamus quę-nam sunt ista omnia quę factu possibilia dicat. Centurionis fides seruum suum paraliticum sanat, dum ipse a Domino audit: vade et sicut credidisti fiat tibi! Fides mulieris emoroidas patientis ipsam morbo liberauit: fimbriam tetigit Saluatoris nihil de omnipotentia eius hęsitans, et meruit audire: Filia fides tua te saluam fecit. Fides leprosos mundauit, et ei qui reuersus pro beneficio accepto gratias egit dicitur: surge uade quia fides tua te saluum fecit. Fides cęcum illuminauit. qui dum misericordiam implorat ut uideret, statim audiuit: Respice, fides tua te saluum fecit | et confestim uidit. atque ut benefactori gratiam quam poterat referret, sequebatur illum (ut euangelista ait) et magnificabat Deum. Fides Iairi synagogę principis filiam eius mortuam uitę restituit. Domino enim iubente ut surgeret, quę iam exanimis plangebatur, uiua in pedes se erexit . Fidei denique merito Martha et Maria Lazarum fratrem, quem mortuum sepultum-que et iam fetentem fleuerant, iterum uiuum receperunt. dicente Domino: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit uiuet. et rursum: Si credideritis inquit, uidebitis gloriam Dei.","prev":{"citation":"Evangelistarium 1.02.1-17","label":"1.02.1 to 1.02.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 1.02.35-47","label":"1.02.35 to 1.02.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.02.35"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}