{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 1.09.12-21","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 1.09.12-21","ref":"1.09.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.09.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.09.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.09.12.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Quod nisi tandem ad Christum adduci se permiserint, qui labefactata solo uerbo instaurat, quis eos curare poterit? De istis (ut reor) prophetauit Apostolus cum diceret: Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desyderia coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. Sunt quippe in his plurimi, qui pudendis gentilium poetarum cantibus tota die operam impendunt | et ne horam quidem diuinarum in ecclesia recitationum uacare auditionibus queunt. Transeamus ad eos, quos auditores tantum et non factores uerbi esse diximus, de quibus Domini sententia est : Qui audit et non facit, similis est homini ędificanti super terram sine fundamento, in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit et facta est ruina domus eius magna. Audire enim et nolle facere deficere est. Deficiens autem | et se sibi non restituens | quotidie deterior fit patet-que omnibus diaboli insidiis nulla circumspectę mentis uirtute munitus: tanto-que facilius supplantatur, quanto se putat magis tutum. Nam sicut arborem uentorum pulsatam procellis ruere necesse est, cuius radix uitiosa fuerit, ita illum labi quoties uoluptatum illecebris prouocabitur necesse erit. Neque minus in istos qui facere nolunt, quam in illos qui audire negligunt, exclamant prophetę, apostoli, euangelistę, omnes catholici doctores: Cecinimus uobis et non saltastis, lamentauimus et non planxistis. Quid enim aliud omnes diuinę continent Scripturę | nisi uirtutum laudem uitiorum-que detestationem atque querelam ? Porro, ipsis etiam, qui sacra eloquia uel audire renuunt | uel si audiant, secundum ea uiuere nolunt, nequiores sunt, qui eadem audiendo coram arguere | atque iisdem petulanter obtrectare audent | et sophismatum strophis docere | ipsa Dei pręcepta uel impossibilia factu | uel inter se pugnantia | uel aliqua in parte minus rationi consentanea esse. quasi uero quicquam rationabilius, consultius, iustius homo possit indagare | quam hominum opifex pręcipere?","prev":{"citation":"Evangelistarium 1.09.1-11","label":"1.09.1 to 1.09.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.09.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.09.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 1.09.22-33","label":"1.09.22 to 1.09.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.09.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.09.22"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}