{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 1.14.12-21","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 1.14.12-21","ref":"1.14.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.14.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.14.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.14.12.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Frustra enim in aduersis uinceret, si in prosperis per inanis glorie appetentiam superaretur. Itaque in dignitate constitutus non sibi blanditur, sed aliis prodesse affectat | nec tam prępositum se esse meminit | quam eorum quibus pręest ministrum, a Domino admonitus dicente: Quicunque uoluerit inter uos maior fieri sit uester minister. et qui uoluerit inter uos primus esse, erit uester seruus. sicut Filius hominis non uenit ministrari sed ministrare | et dare animam suam redemptionem pro multis. Pręstantis autem ac strenui animi est | dominandi cupidinem, quę sępe robustissimos uicit, superare. ipsam-que regum pompam et principum luxuriam pro nihilo ducere | atque in omnibus cum Christo humiliari. Quid enim esse potest maius Christo? qui ejuscemodi humilitatem sic in se commendauit, ut Dei filius non dedignaretur esse hominis filius | et formam serui assumere, cum esset omnium dominus. denique fugisse dicitur in Euangelio, cum eum regem facere uellent. et non est regnum meum de hoc mundo inquit. ut suo exemplo non in terra regnare, sed in cęlo desyderemus. Vnde et mercedem humilitatis | et non humilitatis poenam proposuit dicens: Qui se humiliat exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur. Ad hanc animi fortitudinem pertinet | ipsam etiam, quam pręcipue uulgus formidet , mortem contemnere | nec ullo supplicii genere sic terreri, ut a bono honesto-que discedas. Nolite timere eos inquit, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete, qui potest corpus et animam perdere in gehennam! Si ergo casus inciderit, ut aut moriendum sit | aut peccandum, eligatur potius mors corporis quam animę. mors enim animę peccatum est. Quod si metu mortis perculsus | uitę fragili et uelis-nolis cito periturę tunc peperceris, illam stabilem et immortalem, qua sancti fruuntur, amittes. Ait enim: Qui uoluerit animam suam saluam facere, perdet eam.","prev":{"citation":"Evangelistarium 1.14.1-11","label":"1.14.1 to 1.14.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.14.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 1.14.22-31","label":"1.14.22 to 1.14.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.14.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.14.22"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}