{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 1.15.1-13","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 1.15.1-13","ref":"1.15.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.15.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.15.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Si eum fortem esse constituimus, qui cupiditatibus dominatur, quis erit imbecillus et infirmus nisi qui sese his in seruitutem dederit? Hęc autem seruitus multo turpior atque foedior est | quam illa quam fecit captiuitas | aut quam nascendi attulit conditio. Neutra enim istarum officit quin etiam in ipsis magis liberi dominis nostris esse possimus. Maior quippe libertas est | non esse subiectum uitiis | quam non esse hominis mancipium. Vere igitur imbecillus est, quem superat auaritia | uel fraudulentia | uel simulatio | uel arrogantia | uel uanagloria | uel ira | uel gula | uel luxuria | uel libido | uel inconstantia | uel timor | uel ociositas | uel eorum quę ab Ecclesia recepta sunt incredulitas | cętera-que id genus. quę quoniam rationi naturęquę repugnant, quis quis illis seruierit, non iam inter homines computandus sed inter pecudes erit numerandus. Ratio enim propria hominis est. bestiarum autem natura id tantum sequi, quod suggerit appetitus | nullum-que boni ac mali discrimen habere in his quę appetuntur. Imbecillus es igitur, si iugo premeris auaritię, cui seruiendo | non poteris seruire Deo. Non potestis inquit Deo seruire et mammonę. hoc est Deo et diuiciis . Syri enim diuitias mammonam appellant. Qui autem diuitias pręferunt Christo | et nihil egeno porrigunt, ipso Dei Filio in fine iudicante | audituri sunt: Esuriui et non dedistis mihi manducare. cuius criminis conuictus diues ille, qui se tantum pascebat, in inferno sepelitur. ut semper miser sit, quem miserorum non tetigit pietas, dum sua cupide retinet | et pecuniam magis quam Christum diligit. Imbecillus item es, quando alterum dolo seducere contendis. ab iniustitię enim uitio superaris, quoties alios fraude aliqua supplantare moliris. Non poterit in eo pectore habitare Christus, in quo domicilium sibi fecit dolus. Nam ipse de eiusmodi homine dixit: Vulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet.","prev":{"citation":"Evangelistarium 1.14.22-31","label":"1.14.22 to 1.14.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.14.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.14.22"},"next":{"citation":"Evangelistarium 1.15.14-26","label":"1.15.14 to 1.15.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.15.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.15.14"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}