{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 1.22.14-27","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 1.22.14-27","ref":"1.22.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.14.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Veteri uero Lege ideo concessum sacerdotibus fuit matrimonium, quia sola tribus Leui et domus Aaron sacerdotalis erat. nec aliis licebat hoc fungi officio. Ne igitur Leuitarum genus in paucis conclusum deficeret, reparandum per connubia erat. At nunc non carnis quęritur successio sed spiritus, translato-que sacerdotio ad tribum Iuda, id est ad Christum, quicunque Christianus est, nisi uxori alligatus fuerit, potest eligi in sacerdotem. Omnes tamen qui Christo in sacerdotio succedunt, castos esse decet, sicut et ipse castus fuit. ut noui sacerdotii tanto purior successio sit quam ueteris, quanto et sacerdos noster Christus omnibus qui ante illum hoc munere usi sunt, noscitur esse pręstantior. Neque enim arietum ut olim aut uitulorum sanguine nunc sacrificatur, sed ipse Christus uerus Deus et uerus homo, uiuus et immortalis, licet aliena specie uelatus, offertur . Quod si etiam priscis dictum sit: Mundamini qui fertis uasa Domini, quanto magis nostris conuenit omnis mundities? quibus non solum ferre uasa Domini, sed etiam ipsum Dominum quotidie et contrectare manibus et ore sumere mos est? Tam igitur mente quam corpore mundus castus-que sit, qui ad eiusmodi ministerium se nouerit esse electum. Imprimis tamen fidelem esse conuenit. Quid enim castitas aut aliqua alia uirtus ei prodesse poterit, siqua orthodoxę fidei pars in illo labascere coeperit? Fide igitur opus est, ut reliqua recte prospere-que succedant. Quis est, inquit, fidelis seruus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Familię Dei sacerdotes prępositi sunt, ut uerbi exempli-que cibo eam pascant. Qui si fideles ac prudentes fuerint, beatitudinis quoque magnitudine cęteris pręferentur. Sequitur enim: Quem sic agentem inuenerit Dominus, super omnia bona sua constituet eum; ut qui multos fideliter docuit prudenter-que rexit, multis inter sanctos honorabilior magnificentior-que habeatur. charitatem etiam pręcipue amplecti debet sacerdos, ut cui uni commissa cura animarum est, pro earum salute, si ita casus inciderit, nec supplicia recuset | nec mortem metuat.","prev":{"citation":"Evangelistarium 1.22.1-13","label":"1.22.1 to 1.22.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 1.22.28-41","label":"1.22.28 to 1.22.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.28"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}