{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 1.22.28-41","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 1.22.28-41","ref":"1.22.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.28.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Bonus enim pastor ponit animam suam pro ouibus suis. Idem pręterea justitiam omnem, quam alios docet, prior impleat, ne quod uerbis ędificat, si aliter ac pręcipit uixerit, exemplo destruat atque dissipet. Nisi abundauerit iustitia uestra, inquit Dominus, plus quam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum cęlorum. Prudentia quoque opus est sacerdoti | ad noxia quęque cauenda dolos-que diaboli declinandos. Insidiis facile patebit, nisi perquam caute incesserit. Estote prudentes, ait Saluator, sicut serpentes! Callidissimus omnium serpens diabolus est. qui ergo non minus prudens erit ad cauendum | quam diabolus astutus ad nocendum, neque blanditiis eius capietur | neque uim formidabit. Vt autem cautus et circumspectus fiat sacerdos, necessariam sibi esse Scripturarum scientiam nouerit | intelligentiam-que mysteriorum. sine qua neque se ab aduersario tueri commode poterit | neque alios uitę doctrinis recte instruere | aut ad uirtutem apte exhortari. In Aggeo scriptum est: Interroga sacerdotes Legem et in Ezechiele de sacerdotibus loquens Dominus: Populum meum docebunt inquit, quid sit inter sanctum et pollutum inter mundum et immundum ostendent eis. et cum fuerit controuersia, stabunt in iudiciis meis | et iudicabunt. Exigitur ergo a sacerdote ut eruditus in Lege sit | et quicquid in sacris litteris continetur, pro uiribus ediscat. alioquin sacerdotio indignus existimabitur, dicente Domino per Osee prophetam: Quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. Postremo loco diximus | pręsentium contemptorem esse sacerdotem. Nam si Christi minister fuerit, paruo erit contentus, dum summa sperat. et ut Dominum suum imitetur, paupertate gaudebit, diuitias contemnet. Neque enim potest esse talis magistri discipulus, nisi renunciet omnibus quę possidet, ut caduca respuens dignus euadat, cui tribuantur ęterna. Sed ne in Veteri quidem Lege Leuitis data est possessio in tribubus, ut scirent non in terra sed in cęlo sibi possessionem esse quęrendam, dicente Domino ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis | nec habebitis partem inter eos; ego pars et hęreditas tua in medio filiorum Israel . decimis igitur et elemosinis, quę altari offeruntur, uiuat qui seruit altari.","prev":{"citation":"Evangelistarium 1.22.14-27","label":"1.22.14 to 1.22.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.14"},"next":{"citation":"Evangelistarium 1.22.42-49","label":"1.22.42 to 1.22.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.22.42"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}