{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 1.24.14-26","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 1.24.14-26","ref":"1.24.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.24.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.24.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.24.14.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Nihil erit menti Deo dicatę iucundius | quam nosse sensum Domini | et uerba aliud quam sonant significantia intelligere. Et quoniam hanc spicarum confricationem sabbato ab apostolis factam legimus, hoc admonet nos | ea quę mystica sunt, commode perpendi consyderari-que non posse, nisi cum secularibus curis liberi et expediti sabbatum id est quietem agimus. Terrenarum enim rerum solicitudo legentem implicat, et ipsa in aduersum mentem distrahens cogitatio, quę leguntur quę-que audiuntur, non satis intelligere permittit. Intentione animi opus est, ut lecta percipias | et percepta ediscas teneas-que memoriter. Postquam autem mysticos sensus litterę tegumento uelatos deprehenderis | et eos uel ad Ecclesię nouitatem uel ad animę utilitatem transtuleris, adhuc altius tibi erit insurgendum, ut etiam cęlestia perscruteris | et de uisibilibus gradum ad inuisibilia facias. In montem excelsum ascendentibus discipulis apparuit Dominus Iesus, non qua solebat specie, sed longe elegantiori. Resplenduit enim facies eius ut sol, uestimenta eius alba facta sunt ut nix. Hunc montem ipse si mente conscenderis, uidebis primum cum Christo loquentes Moysen et Heliam | atque intelliges Legis cerimonias oracula-que prophetarum in Christo esse completa. ingentem-que capies uoluptatem, cum talia cognoscere coeperis. Vnde etiam Petrus tam ualde huiusmodi uisione coepit delectari, ut ibi figere tabernacula cuperet cęlestium oblitus. Sed neque ipse de his humilioribus oblectamentis egredi poteris, ut in sublime raptus nudam contempleris diuinitatem, nisi et te sicut apostolos lucida Spiritus Sancti nubes obumbrauerit, Dei Patris uox roborauerit | et Filii eius gratia illuminauerit. Totius autem Trinitatis fauore supra humanę nature conditionem erectus , nec Moysen amplius | nec Heliam conspicies, sed Iesum solum. Cessant enim et figurarum umbrę | et futura prędicentium uox, cum ueritatis lux oritur | et quę uentura erant eueniunt. Non est ergo nostrarum uirium, sed opis diuinę, ut quis legendo mysteria intelligat, quanto minus ut etiam supercęlestis contemplationis dulcedine mens in Deum eleuata perfundatur.","prev":{"citation":"Evangelistarium 1.24.1-13","label":"1.24.1 to 1.24.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.24.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 1.24.27-39","label":"1.24.27 to 1.24.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.24.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.24.27"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}