{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 1.25.17-25","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 1.25.17-25","ref":"1.25.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.25.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.25.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.25.17.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Memento pręterea de ipsa Dei genetrice scriptum esse in Euangelio: Maria autem conseruabat omnia uerba hęc in corde suo. Ita et tu quicquid ab Ecclesię sanctę doctoribus prędicari audieris, in intima cordis aure reconde, ueluti preciosum unguentum in pixide, quo postea opportune utaris ad tuam aliorum-que salutem. Quod si terra bona fueris , non petrosa, non spinis obsita, susceptum Verbi semen uberem tibi fructum faciet, et sicut didiceris, ita et operari incipies | ac secundum legis euangelicę pręcepta reliquum uitę cursum dirigere studebis. Alioquin neque legere neque audire proderit, si ab iis quę pręcipiuntur, morum conditio discors erit. Et si nosse desyderas quantum ignauus auditor et impiger inter se differant, audi in Euangelio Dominum dicentem: Omnis, qui uenit ad me et audit sermones meos | et facit eos, ostendam uobis cui similis sit. Similis est homini ędificanti domum, qui fodit in altum | et posuit fundamentum supra petram. inundatione autem facta illisum est flumen domui illi, et non potuit eam mouere. fundata enim erat supra petram. Qui autem audit et non facit, similis est homini ędificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluuius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna. Sicut ergo infirmus et imbecillus est qui non facit opera, ita ad omnem malignę tentationis impetum constans est et stabilis, qui assidue in bonis operibus exercetur. Quamobrem solicite nos admonet Iacobus apostolus et ait: Estote factores Verbi et non auditores tantum, fallentes uosmetipsos. quia siquis auditor est Verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti uultum natiuitatis suę in speculo: consyderauit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. qui autem perspexerit in lege perfectę libertatis | et permanserit in ea, non auditor obliuiosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.","prev":{"citation":"Evangelistarium 1.25.1-16","label":"1.25.1 to 1.25.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.25.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 1.25.26-35","label":"1.25.26 to 1.25.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.25.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/1.25.26"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}