{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.01.12-22","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.01.12-22","ref":"2.01.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.01.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.01.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.01.12.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Hęc tecum meditare, hęc mente reuolue. Nunquam ueniam desperabis o peccator, si et istorum quos modo commemorauimus crimina | et Domini erga ipsos benignitatem atque misericordiam recte metitus fueris. Sed fortasse dices: Non solum grauia et horrenda sunt peccata mea, verum etiam plurima uix-que ullo calculi numero comprehensibilia. Igitur ne multitudo criminum spei tuę detrimentum faciat, respice mulierem illam, cui quotidiana delicta peccatricis cognomen indiderant. Videns onere tot flagitiorum se infeliciter premi, accessit ad Iesum, lachrymis pedes eius lauit, capillis detersit, unguento perfudit, et statim mortifero fasce leuatur | dimittuntur-que ei peccata multa, quia dilexit multum. Vtrum hoc de Maria Magdalena dictum | an de quadam alia incertum est. et tamen de Maria quoque septem demonia eiecta fuisse Marcus testatur. per quę uitiis quibus inquinata fuerat, purgatam designat. Et ipsa igitur perpetua diaboli serua fuit, sed cum finem iniquitatibus fecisset, meruit fieri discipula Christi. Remissorem autem ut magnorum ita multorum peccaminum se esse ostendere uolens Dominus, mulierem duodeuiginti annos inclinatam errexit | Lazarum post quadridui sepulturam iam foetentem ad uitam reuocauit. Quanuis ergo diu te Sathanas alligatum tenuerit, quanuis longo peccandi usu iam obdurueris | et toto tempore in scelerum tuorum monumento iacens contabueris, exolue tandem uincula, rumpe laqueos omnes | et diutinam mortem detestatus ad illum conuertere qui suscitat mortuos | et qui sepultos tumulatos-que facit reuiuiscere | et excusso de pedibus puluere mundatos exire, qui dimitti iubet peccanti non tantum septies, sed etiam septuagies septies. Semper itaque spera in Domino | et ora cum Propheta et dic: Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam | et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam, ut et misericordię magnitudo magnitudinem | et miserationum multitudo multitudinem tollat delictorum. Postremo ita tibi persuadeas uelim | nullum esse omnino genus, nullum numerum, quin utrunque clementia ignoscat diuina his quos peccasse poenitet | et misericordiam implorare non piget, a peccatis quibus Deus offenditur pro uiribus abstinendo, quibus placeatur , iustitię operibus sese exercendo.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.01.1-11","label":"2.01.1 to 2.01.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.01.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.01.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.01.23-24","label":"2.01.23 to 2.01.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.01.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.01.23"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}