{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.03.1-23","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.03.1-23","ref":"2.03.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.03.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.03.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.03.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Illius autem spes nunquam fallitur, qui Dei pręcepta quam potest studiose obseruat, dicente Domino in Euangelio: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Mandata uocat quę decalogo continentur. Non habebis deos alienos. Deus enim uester unus est. Qui somniis et sortilegiis et maleficiorum diuinationibus fidem pręstant, deos alienos colunt. Cum enim solius diuinę sapientię sit | futura nosse, hoc, quod Dei est, aliis tribuere pręsumunt. Non facies sculptile. Eo uidelicet animo, ut adores illud ac pro Deo habeas. Non est sceleris huius expers, qui pecuniam seculi-que diuitias magis quam ęquum bonum-que diligit. Apostoli autoritate hoc probamus, qui Colossensibus scribens | auaritiam simulacrorum seruitutem appellat. Neque tamen per hoc mandatum ars reprobata est sculptorum uel pictorum. Non pingere aut fingere simulacra uetantur, sed adorare. Ideo sequitur: Non adorabis ea neque coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus. Quod autem nos quoque Christi sanctorun-que imagines adoremus, non ad ipsas imagines, ne idolatrię arguamur, sed ad eos quorum ipsę imagines apparent, adorationem dirigimus. Iccirco autem eiusmodi simulacra publice proponi solent, ut quoties conspecta fuerint, ad memoriam res gestas eorum quibus dicata sunt reuocent et ad imitandum fidelium mentes accendant. Non assumes nomen Domini Dei tui in uanum. Ne contemnere uideare, quod pręcipue oportet reuereri. Memento ut diem sabbati sanctifices. Nos uero sabbati obseruationem ad diem Dominicum transtulimus, ne cum Iudeis in Christum non credentibus uideamur sentire, qui eum in sepulchro mortuum sabbato quieuisse fatentur quidem, sed postea uiuum resurrexisse negant. Itaque ob resurrectionis reuerentiam | eo quo facta est die ab operibus uacamus, nec tamen ita superstitiose | ut Iudei sabbato. Nam et mensas paramus | et calices abluimus | et multa huiusmodi agimus. Etenim seruilia opera quę uetantur, peccata potissime, quibus Deus offenditur, intelligimus, a quibus certe tunc magis est abstinendum, cum diuino cultui opera impenditur.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.02","label":"LIBER. SECUNDUS. SPEI, De desperatione. Caput II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.02","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.02"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.03.24-33","label":"2.03.24 to 2.03.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.03.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.03.24"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}