{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.04.1-15","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.04.1-15","ref":"2.04.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.04.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.04.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.04.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Hęc sunt Legis mandata in tabulis lapideis digito Dei descripta, ut cum omnia quę Legis sunt didiceris, ista potissime teneas, quę modo magis exquisito magis-que mirabili tradita sunt populo fideli. Cur enim ea Deus in marmore sculpenda curauit, nisi quia ęterna esse uoluit? ac ne quando de memoria exeant, palliorum fimbriis assui iussit uittas hyacinthinas, quas quoties aspicerent, toties eorum quę ad comparandas animi uirtutes pręcepta sunt, recordarentur. Nobis uero, quibus non iam littera, sed spiritu uiuere conuenit, uittę istę in corde, non in paliis reponendę sunt et nunquam dimittendę. Quid enim ita ardenter amplecti debemus ut mandatorum memoriam? Quorum obseruatio nos ex corruptibilibus facit incorruptos et ex mortalibus immortales et ex terrenis cęlestes, quę denique diabolo nos erripit et Deo coniungit. Talia considerabat uir sanctissimus Dauid, cum diceret: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super mel ori meo. Vis, ut et tibi dulcia sint? Noli in uerbis diuinis eloquii ornatum requirere; ita composita sunt, ut et docti et indocti, quod omnibus pariter profuturum erat, intelligerent. Sed attende, qualis quantus-que sit, per quem prolata sunt. Per illum utique, qui solus et acumen ingenii hominibus pręstat et ipsum dicendi leporem impartit. Idem enim et fons bonorum omnium est et largitor et cuius tam dicta quam facta nulla prorsus in parte argui queant, cum solus in cunctis ut maxime potens ita summe sapiens sit. Cogita etiam, quanta tibi in his obseruandis, quę pręcepta sunt, promittantur. Certe, non argentum neque aurum neque terreni regni fortunę subiecta potentia aut glorię humanę fragile bonum, sed illa firma atque stabilis beatitudo, qua nihil melius, nihil maius ab homine optari possit. Cum ista animo permensus fueris, tunc non solum quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine dices, verum etiam cum eodem Propheta lętus cantabis: In uia testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.03.70","label":"LIBER. SECUNDUS. SPEI, De decem praeceptis. Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.03.70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.03.70"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.04.16-32","label":"2.04.16 to 2.04.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.04.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.04.16"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}