{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.05.13-30","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.05.13-30","ref":"2.05.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.13.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Legimus enim in Deuteronomio execrationes de monte Hebal a Leuitis Dei iussu prolatas, et inter legendum contremiscimus. Maledictus, inquiunt, qui facit sculptile, quod est contra primę tabulę mandatum. Contra secundę autem pręcepta delinquentibus dicitur: Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem suam! Maledictus qui transfert terminos proximi sui! Maledictus qui errare facit cęcum in itinere! Maledictus qui peruertit iudicium aduenę, pupilli et uiduę! Maledictus qui dormit cum uxore patris sui et reuelat operimentum loculi eius! Et qui dormit cum iumento uel cum sorore uel cum socru uel cum uxore proximi! Et qui percusserit proximum et qui pro precio uitę insidiatur alienę! Post multa: Maledictus, aiunt, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit! Deinde iterum ad maledicendum acrius insurgentes ad transgressorem-que conuersi dicunt: Maledictus eris in ciuitate, maledictus in agro, maledictum horreum tuum et maledictę reliquię tuę, maledictus fructus uentris tui et fructus terrę tuę, armenta boum tuorum et greges ouium tuarum! Maledictus eris ingrediens et maledictus egrediens. Longum foret cuncta referre, quę ibi colliguntur, sed breuiter: nihil prorsus mali, quod in hac uita mortalibus accidere possit, prętermittitur. Vsque adeo graue crimen est diuinis nolle parere mandatis et aduersus ea niti proprię uoluntatis libidini blandiendo. Eadem enumerantur in Leuitico, et pręcipue fames, pestilentia, gladius. multis-que in locis Scripturę idipsum non siletur. ut quod toties repeti audis, euenturum peccatis exigentibus minime dubites. Nam in Esaia quoque loquens ipse terrę cęli-que Conditor ac Dominus ait: Si uolueritis et audieritis me, bona terrę comedetis. Quod si nolueritis et me ad iracundiam prouocaueritis, gladius deuorabit uos. Multa huiuscemodi in Hieremia, multa in Ezechiele, nec pauca in reliquis prophetis leguntur minis terroribus-que plena.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.05.1-12","label":"2.05.1 to 2.05.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.05.31-42","label":"2.05.31 to 2.05.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.31"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}