{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.05.43-58","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.05.43-58","ref":"2.05.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.43.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Neque enim hoc humanę uires efficiunt, sed iniuriarum suarum ultor Deus, qui solo nutu et cęlum diruere et terram potens est dissipare. Secure feliciter-que regnabit, qui ipsum regem regum et dominum dominantium nouerit colere ac reuereri. Nobis tamen nulla omnino seculi huius aduersa ęque timere conuenit atque illa quę post pręsentis uitę finem peccatoribus infliguntur. Pręsentia enim mala quanuis teterrima uenerint, longiora esse nequeunt uitę nostrę breuitate. nullum-que infortunium tam immane esse potest, quod non leniat ac mitiget aduentantis et iam iam-que affuturę mortis expectatio. At uero illa supplicia, quorum nullus speratur finis, nulla intermissio, nullum leuamen, quis non exhorrescat? nisi qui ne his quidem, quę de inferorum poenis diuinitus tradita sunt, fidem adhibet. Quę sane incredulitas nequaquam a suppliciis hominem liberat, sed eidem duplicat eorum grauitatem. Leuiora sunt enim, quę fragilitate naturę peccamus quam quę animi malicia credere nolendo committimus. Igitur siue quis credit | siue non credit, si aliter ac omnibus pręceptum est uixerit, saluus esse non poterit. quia longe est a peccatoribus salus. Mandati transgressio primos homines Adam et Euam eiecit de paradiso. Angelos de cęlo pręcipitauit | Et tu eiusdem fortasse delicti reus illo ascendere speras? Fallet te spes ista, fallet profecto, nisi poenitentiam egeris. Poenitenti autem pręstabitur miseratio. Dicente Domino: Poenitentiam agite, et appropinquabit uobis regnum cęlorum. Quod si ad uiam iustitię, a qua procul aberras, reuerti neglexeris, iam tandem tuę imbecillitati derelictus peccata super peccata cumulabis | ac ueluti absque gubernaculo in mari fluctuans nauis, quocunque concupiscentię tuę te impellet flatus, eo fereris. Id tibi futurum ille qui nouit omnia antequam fiant prędicit | in psalmo ita loquens: Non audiuit populus meus uocem meam, et Israhel non attendit mihi. Et dimisi eos secundum desyderia cordis eorum; ibunt in adinuentionibus suis.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.05.31-42","label":"2.05.31 to 2.05.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.31"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.05.59-67","label":"2.05.59 to 2.05.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.05.59"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}