{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.06.53-67","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.06.53-67","ref":"2.06.53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.06.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.06.53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.06.53.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Et in Euangelio legimus | pastoribus uigilias noctis agentibus angelo adueniente Saluatoris natiuitatem fuisse nunciatam. Cuius memoriam Ecclesia quoque a media nocte (tunc enim de Virgine editus creditur) celebrare consueuit. Tunc etiam, cum in templum puer Iesus est illatus, Anna Phanuelis filia Redemptorem Israhel agnouit sanctarum uigiliarum merito, quia non discedebat de templo, (ut euangelista ait) ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. Paulus apostolus cum Syla discipulo in carcere positi, media nocte Deo laudes decantant, et carceris fundamenta quassantur, ostia reserantur, uincula soluuntur et ipsi non refragante, sed rogante magistratu liberi dimittuntur. in tantum profuit nocte intempesta ad hymnnos Deo reddendos exurrexisse. Has emulanda tu qui sanctus es, ama uigilias ut sanctior sis. et tu qui peccator es, ut citius ueniam impetres. Artifices partem noctis suo uendicant labori, ut, quo plus operis confecerint, plus lucri consequantur. Quod ergo illis pro adipiscenda pecunia non est iniocundum, sępe enim cantant dum exercentur, hoc tibi molestum esse poterit pro lucranda cęlesti gloria? Nimium delicatus es, ne dicam stultus, si tantum boni tibi parare posse speras tota nocte stertendo. Illis tantum et nocte et die dormire satius esse, de quibus dicitur: Non dormiunt, nisi cum male fecerint. Qui ideo peruigilant, ut latrocinentur, ut furentur, ut crapulentur, ut libidini luxurię-que satisfaciant. Minus enim peccarent | dum dormiunt nihil agendo | quam male agendo dum uigilant. Tales uigilię tam fugiendę sunt quam hę, de quibus loquimur, expetendę. His aduersus mortiferę uoluptatis illecebras armamur, his diaboli uires frangimus | et in dies efficimur fortiores. In his orando, legendo, meditando, quam suauis est Dominus gustamus. Per has mundatur animus, acuitur intellectus, mens ad cęlestia contemplanda errigitur | et gaudia illa quę eloqui nescit, se interdum sensisse miratur.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.06.38-52","label":"2.06.38 to 2.06.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.06.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.06.38"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.06.68-69","label":"2.06.68 to 2.06.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.06.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.06.68"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}