{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.08.1-15","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.08.1-15","ref":"2.08.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.08.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.08.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.08.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"De istorum numero etiam illos esse dixerim, quos uanę somniorum suorum imagines quasi futuri diuinę ita delectant , ut quotidie uisa enarrent | et siquando sequatur euentus, uera se uidisse iactitent. ueluti digni quibus cęlestis prouidentię mysteria pandantur. cum magis illis conueniat in Prouerbiis dictum: Quasi qui apprehendit umbram et persequitur uentum, sic et qui attendit ad uisa mendacia. Neque tamen imus inficias quandoque per somnium uera nunciari. Nam ut obiter aliquid ea de re dicamus, Iacob duodecim tribuum pater cum obdormisset, uidit cęlestem scalam | angelos-que ascendentes et descendentes. Et a Domino audiuit | terrę in qua dormiret, se possessorem fore | semen-que suum per orbem esse propagandum. Hoc in Genesi legimus | et ibidem de Iosepho eius filio, cuius somnio cognitum est | ipsum patri matri-que ac fratribus honorabilem futurum, manipulorum et stellarum quę uidit, solis quoque et lunę argumento. Ab his enim per quietem se adoratum dixerat. Idem Ioseph magistri pincernarum pharaonis et pistorum prępositi, cum quibus tunc in carcere erat, somnia interpretatus est, diuersę quidem sortis, sed certissimi euentus | ac nihil prorsus ab interpretationis sententia discrepantis. Pręterea in Iudicum libro Gedeonis uictoria aduersum Madianitas ante per nocturnam imaginem fuit uulgata quam euenisset, quodam somniante, quod ordeaceus panis castra Madianitarum suo ictu subuertisset. Regum quoque historia testatur | Salomoni dormienti apparuisse Dominum | fuisse-que locutum, et sicut petierat, rerum scientiam ac sapientiam contulisse. Somnio fidem fecit euentus. Nam eum sapientissimum inter reges fuisse satis constat. Danielis etiam somnia de uentis pugnantibus ac bestiis de mari ascendentibus | et aliis quę leguntur, nisi futurę ueritatis signa extitissent, ne scripta quidem in uoluminibus diuinis fuissent. Veniamus ad Euangelium. Magi ne ad Herodem reuerterentur somnio admoniti capitis periculum euaserunt. Iosephus in somniis accepto responso, cum puero Iesu et matre eius uirgine fugit in Aegyptum, ut ipsum Iesum neci subtraheret, qua Herodes ipsum solum quęritans aduersus insontem multorum infantiam erat sęuiturus.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.07","label":"LIBER. SECUNDUS. SPEI, De malo somnolentiae. Caput VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.07","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.07"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.08.16-28","label":"2.08.16 to 2.08.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.08.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.08.16"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}