{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.09.1-15","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.09.1-15","ref":"2.09.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.09.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.09.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.09.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Sanctarum uigiliarum propria est quam Deo offerimus oratio. opportune igitur nunc de illa disseremus. Ad Philippenses scribens Apostolus: Nihil soliciti sitis inquit, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones uestrę innotescant apud Deum. In quo mihi quidem uidetur docere, ut oremus eum qui potest dare quod petimus. obsecremus autem per ea, quę illi quem oramus, chara esse nouimus. ut facilius ad pręstandum id quod poscimus inclinetur. et cum pręstiterit, gratias agamus, ne impetrata ingratitudinis uitio amittamus. Habes orationis formam; disce qualiter te habere oporteat inter orandum. Secessum pete, nequid oranti impedimento sit. Intra in cubiculum tuum Saluator ait, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. Sed is etiam clauso precatur ostio qui sensibus a rerum fragilium cura sequestratis et mente et corpore in illum dirigitur cui supplicat. Qui sic se habent, etiam cum in conuentu multorum orauerint, in abscondito orare putandi sunt. Priuatę tamen orationi semper magis apta est solitudo. Nam et Dominus noster, ut se nobis imitandum proponeret, dimissa turba (sicut euangelista ait) ascendit in montem solus orare. Hac profecto de causa a suis etiam discipulis quandoque se submouit. ut cum diceret: Sedete hic donec uadam illuc et orem. Et sicut Lucas ait, auulsus est ab eis quantum iactus est lapidis. Locus igitur ab omni strepitu uacuus, (si fieri potest) eligatur offerendę Deo precationi, ut purior syncerior-que offeratur. Deinde cum cogitaueris quam potens, quam immensus sit, quem allocuturus es, quam e diuerso tu uilis atque abiectus, humiliter quantum potes accede | suspirans, ingemiscens, lachrymas etiam si potes fundens. illum-que imitare publicanum, qui stans a longe uultu in terra deiecto pectus percutiebat suum. Peccatorum quippe conscius non est ausus propius accedere, non oculos in cęlum subleuare, et ut a se poenam exigeret, a pectoris uerberatione non cessauit.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.08.29-36","label":"2.08.29 to 2.08.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.08.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.08.29"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.09.16-29","label":"2.09.16 to 2.09.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.09.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.09.16"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}