{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.11.26-41","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.11.26-41","ref":"2.11.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.11.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.11.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.11.26.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Interim reliqua poenitentię bona cursim prosequamur! Post mentis illuminationem poenitentia animi robur uires-que suppeditat | ad insultus demonum reprimendos carnis-que uitanda blandimenta. Anima enim sicut peccatorum uinculis irretitur, ita poenitentię ope opera-que soluitur ac liberatur. expedita intrat in domum fortis ipsa iam fortior, et quę ante a diabolo ligata fuerat, nunc diabolum ligat uas-que eius diripit, nihil in se relinquens quod ille suum esse possit dicere. quamdiu autem serua peccati fuit, et domus et uas diaboli erat | postquam peccare desiit | et quod peccauerat poenitendo deleuit, facta est domus orationis et uas iustitię. atque ita pręualuit aduersarii sui potentię suę poenitentię uirtute. Ad hęc percurre Veteris Instrumenti historias, et inuenies Hebreum populum propter peccata hostili potestate frequenter subiectum, propter poenitentiam liberatum, propter peccata uictos, propter poenitentiam uictoria potitos. Hoc Iudicum liber continet, hoc Regum gesta testantur. Sic Roboam, ne Aegypti armis disperderetur, obtinuit. Sic Achab malum, quod capiti suo mox incubiturum per prophetam didicerat, distulit ad posteros. Sic Iosaphat Ammonitas Idumeos-que uicit et numero et armis impar. Sic Ioram Assyriorum obsidione | et Ioachan eorundem seruitute liberantur. Ob hoc pro Ezechia stans angelus Domini concidit Assyrios. Ob hoc Manases Babylonio iugo errutus | regno quod amiserat restituitur. Ob hoc Iosias non uidit malum, quod uidisset, si delicti eum non poenituisset. Eius poenitentię merito ne impoenitens quidem populus Dei uindictam sensit, quamdiu ille uixit. Quin etiam poenitentię tanta uis est, ut immutabilis Dei mutare posse sententiam uideatur. Post dies quadraginta subuertendam Niniuen Ionas a Domino iussus prędixerat, et tamen Niniuitis in cilicio cinere atque ieiuniis poenitentiam agentibus ignoscitur. et quoniam illi peccandi superbiam in poenitendi humilitatem conuerterant, diuinum decretum reuocatur. Nec Deum ipsum pudet | figulo se comparare (ut in Hieremia legimus) qui uas luteum fingens cum rota currente forte dissipasset, rursum illud in eandem faciem refecit | et: Ecce, inquit, sicut lutum in manu figuli, sic uos in manu mea, domus Israhel. repente loquar aduersum gentem | et aduersum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.11.14-25","label":"2.11.14 to 2.11.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.11.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.11.14"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.11.42-53","label":"2.11.42 to 2.11.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.11.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.11.42"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}