{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.14.1-14","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.14.1-14","ref":"2.14.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Nunc ad te conuertor magni atque ingentis criminis conscie, qui te nullo modo ueniam posse mereri existimas | nec perpendis quod Dei misericordia multo maior sit omnibus peccatis. Nihil est quod illa non delebit, si te commissi poenituerit. Semper parata est ad condonandum, si tu paratus es ad poenitentiam agendam. Quod autem Christus dixit | blasphemiam in Spiritum Sanctum irremisibilem esse, multi dubitant, utrum intelligendum sit, quod nunquam dimittatur, an quod difficulter. vsque adeo existimant, si poenitentia adsit, nihil obstare, quin benignitas diuina pręstet ueniam. Quale igitur uel quam magnum esse potest scelus tuum, quod te ad desperationem remissionis quiuit compellere? et de Deo non recte sentire, ut tibi poenitenti parcere omnino nolit, cum nunquam ad poenitentiam conuersis et in ipsum confidentibus non ignoscat? Si adulterium, si homicidium perpetrasti, utrunque Dauidi, cum se peccasse doluisset, est remissum. Si foenore et usuris rem quęsisti, hoc Mattheo Zacheo-que fuit condonatum. Si persecutus es Ecclesiam Dei, de hoc facta est gratia Paulo. Si pernegasti Dei Filium, de hoc Petro fuit uenia data. Si stellas adorasti, si diis alienis templa aras-que posuisti, si obseruasti somnia maleficiis-que credidisti, si in Dei seruos cędibus es grassatus, ista omnia Manasses fecerat | et tamen, cum eum poenituisset ueniam-que orasset, exauditus est | hostili-que iugo liberatus regnum recuperauit quod amiserat. Nullum ergo tam immane facinus committi potest, quod poenitentibus miseratio non ignoscat diuina. Et cum ita sit, nonne stultissimum est id desperare, quod plurimis concessum fuisse non ignoras? Cęterum neque poenitentia ipsa peccati quicquam prodest ueniam desperanti, cum hęc ipsa desperatio peccatum tale sit, ut omne poenitudinis meritum euacuet atque irritet. Nihil profuit Cayno fratricidę, quod a Domino coargutus doleret, quia clementię diuinę derogauit dicens: Maior est iniquitas mea quam ut ueniam merear.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.13.55-56","label":"2.13.55 to 2.13.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.13.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.13.55"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.14.15-28","label":"2.14.15 to 2.14.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.15"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}