{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.14.15-28","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.14.15-28","ref":"2.14.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.15.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Nihil Iudam proditorem iuuit suus pro commisso dolor | neque confessio cum diceret | peccaui tradens sanguinem iustum. Quoniam cum de Dei misericordia desperasset, tristitia superatus laqueo mortem sibi consciuit. Poenitenti igitur et petenti uenia datur; desperanti uero neque in hoc seculo neque in futuro parcitur. Quidnam igitur te ultro perdis desperando, cum iam certo scias | esse locum uenię, si ueniam poposceris poenitendo? Cur non potius cum Dauide peccatum lugente exclamas: Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam | et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam! Magna misericordia magnum delet crimen, et miserationum multitudo multitudinem remittit peccatorum. Dominus clamat: Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat. Et tu mori mauis quam conuerti? et ueniam desperare quam poscere? Dominus soluit compeditos, Dominus errigit ellisos. Et tu tam mortifero peccati uinculo non uis absolui? tam graui casu ellisus non curas errigi? de medico qui omnes in se confidentes in unico uerbo sanat diffidis? Graue est inquis peccatum meum. nunquid grauius quam istorum, quorum modo mentionem fecimus? quibus tamen quod nequiter deliquerant, clementer dimissum constat. Nunquid etiam grauius est peccatum tuum quam cęlum, quam terra quam mare? sed qui potuit creare ista, non poterit sceleris tui pondus eleuare | et ubi abundauit delictum, ibi gratiam abundare facere? Nonne ille quoque qui dicebat: Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me, precatus est dicens: Domine ne in furore tuo arguas me | neque in ira tua corripias me. haud ita orasset | nisi spem haberet impetrandi quod orabat. sperauit et orauit et uoti compos factus est. Nonne etiam Hierosolymę urbi grauissimum idolatrię crimen exprobrans Deus dixerat: Si laueris te nitro et multiplicaueris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me. postea tamen ne de peccati remissione diffideret: Fornicata es inquit cum amatoribus multis | tamen reuertere ad me, et ego suscipiam te.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.14.1-14","label":"2.14.1 to 2.14.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.14.29-40","label":"2.14.29 to 2.14.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.29"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}