{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.15.1-10","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.15.1-10","ref":"2.15.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.15.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.15.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Tria sunt peccatorum genera: aut enim peccamus cogitatione | aut uerbo | aut opere. per ista mente discurrendo, postquam conscientiam diligenter accurate-que examinauerimus, tam de omnibus quam de singulis, in quibus Deo uel proximo aliqua illata est iniuria, dolentes moesti-que imprimis | et ante sacerdotem ueluti ante Christum reuerenter genibus prouoluti cuncta illi exponamus, occultemus nihil. Manifestanda est enim medico ęgritudo, ut ille adhibitis remediis instauret sanitatem. Illi autem animarum nostrarum medici sunt, quibus concessa est soluendi ligandi-que potestas ab eo qui dixit : Accipite Spiritum Sanctum | quorum remiseritis peccata remissa erunt, et quorum retinueritis retenta sunt. ab eo inquam qui est sacerdos in ęternum | qui-que in cęlum ascendens uicarios nobis in terra reliquit ipsos sacerdotes, et Petro curam ouium suarum pastor bonus commendans atque claues regni cęlestis tradens dixit: Quodcunque solueris super terram, erit solutum et in cęlis, et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in cęlis. Non dubitemus igitur, quin peccatum illud deletum sit, quodcunque Christi sacerdotes rite dimiserint. Ab eo ius soluendi atque ligandi acceperunt, qui potest omnia | et per quem facta sunt omnia in cęlo et in terra et in omnibus abyssis. Ipsi iudicent inter lepram et lepram, ipsi peccatorum nostrorum morbos curent, ipsi nos ad ęternam transmittant salutem, suppeditantes quicquid ad eam assequendam nobis necessarium fuerit. Necessarium est autem baptismo ablui, chrismate inungi. sed quoniam etiam post hęc in multis delinquimus, nihil deinde ita necessarium est | ut peccatorum cum poenitentia confessio. Hac sola quoties cadimus, errigimur et stamus. Baptismus quidem sordes ante se contractas eluit semel, confessio semper. Cęterum quod etiam per martyrium aboleantur peccata non ambigimus, Domino dicente: Qui perdiderit animam suam propter me et Euangelium, saluam faciet eam; et per elemosinarum largitatem, cum idem dicat: Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis; et per iniuriarum condonationem, quia scriptum est: Si dimiseritis ex corde fratribus uestris peccata ipsorum, et Pater uester cęlestis dimittet uobis peccata uestra; et per exhortandi studium, quo alios a flagitio ad uirtutem reuocare nitimur, quia dicitur: Siquis conuerti fecerit peccatorem ab errore uię suę, saluat animam eius et operit multitudinem peccatorum. et siqua alia sunt per quę remitti crimen dicatur, non ideo poenitentię confessionis-que sacramentum excludi putes | nec sine ipso te saluandum credas, si talia feceris. nisi enim te peccasse poenituerit, nihil ista proderunt.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.14.29-40","label":"2.14.29 to 2.14.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.14.29"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.15.11-21","label":"2.15.11 to 2.15.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.15.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.15.11"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}