{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.17.12-26","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.17.12-26","ref":"2.17.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.12.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Stultus est igitur, qui tanti mysterii altitudinem se deprehendisse putet, nisi ipse reueles, ipse aperias, ipse illum tam signularis intelligentię efficias capacem. Nos interim non ideo credimus panem et uinum in substantiam tui corporis et sanguinis transmutari, quia et uxor Loth uersa sit in statuam salis | et uirga Moysi in colubrum | et cibus atque potus in carnem et sanguinem animalis. Nam simul cum accidentibus ista mutata sunt | sed quia nihil uerius esse nouimus his, quę te docente discere contingit. Confitemur te esse Verbum, a quo facta sunt omnia | et sine quo factum est nihil. Quid ergo factu tibi impossibile, si modo illud ut fiat, tuę conuenit maiestati? Absit igitur ut quicquam dubitemus de tam mirabili stupendo-que sacramento, cuius tu et autor es et testis. In quo magis mirari licet tuę in nos benignitatis magnitudinem, quam incomprehensibile operis arcanum. Tu te nobis Domine pręstas in cibum, qui te pro nobis supra crucem obtulisti in sacrificium. sed ibi uisibilis et passibilis et mortalis apparebas, hic lates gloriosus et deuicta iam morte triumphans. Ibi abscondita erat in homine diuinitas, hic panis uini-que figura cęlatur et humanitas. Sed licet neutrum cernant oculi, utrunque tamen confitetur fides. Tu hic totus es, qui in cęlo es totus, cęlestia non derelinquens et terrena uisitans. Nam et in cęlum ascensurus te quotidie nobiscum fore promiseras usque ad seculi consummationem. Itaque et nobiscum es Domine in terra | et cum Patre in cęlo, nobiscum in specie aliena, cum Patre in propria, in terra mundans peccatores, in cęlo mundatos suscipiens. Cęlum et terram imples tua diuinitate. Et quoniam ei tua iuncta est humanitas, ubicunque diuinitas est, illic si uolueris, et humanitatem tuam esse necesse est.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.17.1-11","label":"2.17.1 to 2.17.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.17.27-39","label":"2.17.27 to 2.17.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.27"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}