{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.18.1-12","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.18.1-12","ref":"2.18.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.18.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.18.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Cum igitur tanti emolumenti sit | tantę-que felicitatis uero pane ac uero potu isto uti, nonne miseri sunt et infelices, qui uel indigni ad sumendum accedunt | uel omnino sumere contemnunt? Indigne autem accedunt, qui poenitentiam peccatorum, ut debent, non egerunt | nec satis diligentes in confitendis reatibus fuere | neque ab omnibus continendi sese propositum habent. Si conscientia tua te accusat, cur pollutus Agni purissimi carnem gustando inquinas? Non culpam sic agendo diluis sed grauas | et in maximum te pręcipitas scelus. audi Apostolum dicentem: Quicunque manducauerit panem | et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat | et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit | non diiudicans corpus Domini. Quid est reum esse corporis et sanguinis Domini | nisi illis fieri similem, qui Saluatorem contumeliis affectum crucifixerunt? Verbis illi petulantibus insultabant, tu gustu temerario offendis; flagellis illi percutiebant, tu manibus immundis contrectando uiolas; crucifigebant illi, tu quotidie peccatorum tuorum aculeis confodere non dubitas; illi saltem ut honeste sepeliretur permisere, tu in foueam feculenti pectoris mundissimum Dominum pręcipitas. Quamobrem ipse idem in Malachia propheta de talibus conquęritur dicens: Ad uos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum. et dicitis: In quo despeximus nomen tuum? in eo quod offertis super altare meum panem pollutum. et dicitis: in quo polluimus te? in eo quod dicitis | Mensa Domini despecta est. Offerimus panem pollutum, quoties impuris manibus oblationem sanctam contrectamus. Et licet illa pollui non possit, nobis tamen nostra imputatur nequitia. Mensam autem Domini despectam esse dicere uidemur, quoties ad eam contemptim temerarie-que accedimus, quasi ad corporis communes epulas inuitati, non ad animę alimentum singulare.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.17.84-89","label":"2.17.84 to 2.17.89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.17.84"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.18.13-25","label":"2.18.13 to 2.18.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.18.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.18.13"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}