{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.19.1-17","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.19.1-17","ref":"2.19.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Cęterum non fortasse minus peccant illi, quibus tametsi uereantur polluti accedere, magis libet abstinere | quam operam dare ac moliri | ut digni accedant. Timent scilicet Domino communicare, et eiusdem minas imperterrita aure excipiunt. Ait enim: Nisi manducaueritis carnem Filii hominis | et sanguinem eius biberitis, non habebitis uitam in uobis. Verentur itaque diuinis libamentis uesci, et in peccato perseuerando Deum offendere non uerentur. Communicare quidem non debent, nisi rite atque ordine pręparentur | sed pręparari ita eos oportet, ut communicatione digni habeantur. Alioquin et indigne accedens perit propter temeritatem | et accedere nolens damnatur | propter sese corrigendi negligentiam. Quid enim prodest Christum honorare, dum te indignum iudicans corpore eius et sanguine abstines, si peccato non abstineas, quo ipsum ad iracundiam prouocas | et prudens ac uolens te illius conuiuio indignum pręstas? Omnes certe indigni sumus, cum nemo sit qui non peccet , nemo cui cum centurione in Christum credente dicere non conueniat: Domine non sum dignus, ut intres sub tectum meum. In eo tamen digni censemur, si poenitentes, si confessi, si humiles accedimus. Talem cum te iam esse noueris, accedere ne dubites; ab illo inuitaris, qui omnes conclusit sub peccato, ut omnium misereatur. Talis cum accesseris mundaberis, continentior constantior-que efficiere | denique tutemet longe alium quam qui fueras esse senties. At uero si etiam rite pręparatus communicare nolueris, (uide quantum tibi incommodi inde oritur) uitam in te non habebis. In morte ergo eris. Quidni? Si uetus quoque Lex id testetur dicens: Siquis et mundus est et in itinere non fuit, et non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis. Quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo, peccatum suum ipse portabit. Tam Lege igitur quam Euangelio, ut Christo communices compelleris. id ipsum insuper Ecclesię sancte edictum tibi confirmat: Qui pro sceleribus suis inquit, duobus uel tribus annis non communicant , excommunicandi sunt, donec poenitentiam agant.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.18.26-34","label":"2.18.26 to 2.18.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.18.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.18.26"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.19.18-30","label":"2.19.18 to 2.19.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.18"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}