{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.19.18-30","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.19.18-30","ref":"2.19.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.18.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Valde etiam expauescenda est illa Domini sententia in illos qui ad coenam uocati uenire recusarunt promulgata. Nemo inquit uirorum illorum qui uocati sunt, gustabunt coenam meam. Quod ergo nunc inuitatus gustare negligis, postea cum maxime cupies, attingere non poteris. Tunc enim erit tempus iustitię atque iudicii, nunc est miserationis et uenię. Pręterea si isti qui flagitii alicuius conscii sacramentum sumere perhorrescunt, damnabiles habentur, quid de illis dicemus | qui omnino contemnunt ? et infidelitate quadam lapsi illo sibi non opus esse asseuerant? De iis quidem per Osee prophetam ait Dominus: Super uinum et triticum ruminabant, et recesserunt a me. Illi ruminant super uinum et triticum, qui Christi sacramentum plena fide non suscipiunt | et dum dubitant | a Christo quoque alienantur. Quomodo enim Christianus est, qui uerbis Christi non pręstat fidem? His in Esaia etiam iurat Dominus in dextera sua | et in brachio fortitudinis suę | se non daturum ultra triticum neque uinum. Non enim possunt mereri gratiam fructum-que sacramenti, qui uel dubii sumunt illud | uel increduli despiciunt | acrius tandem puniendi quam qui olim Legalibus sacrificiis detraxissent, dicente Apostolo: Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur. quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcauerit ? et sanguinem Testamenti pollutum dixerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratię contumeliam fecerit? Profecto qui non credunt | conculcant Filium Dei, non pedibus sed infidelitate, et sanguinem eius pollutum dicunt, non uerborum prolatione (quis enim adeo impius est, ut id audeat dicere?) sed mentis infidę auersione ab eo a quo redempti sunt. Et Spiritui Sancto contumeliam faciunt, erga tanta beneficia ingrati et illiberales. Nos demum cum ab istorum perfidia qui eucharistiam nolunt admittere, tum ab eorum negligentia | qui imparati metuunt | tum denique ab illorum temeritate qui indigne accipiunt, abhorrentes, omni solicitudine curemus, ut credendo, ut poenitendo, ut Domino in omnibus obediendo | ad tam salutare conuiuium accedamus.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.19.1-17","label":"2.19.1 to 2.19.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.19.31-32","label":"2.19.31 to 2.19.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.19.31"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}