{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.24.10-22","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.24.10-22","ref":"2.24.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.24.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.24.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.24.10.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Quidam ita gulę ac uentri dediti sunt, ut ne tempus quidem comedendi obseruent, prandia pręuenire soliti ientaculis, coenas merendis. quorum immodestiam Salomon arguit dicens: Vę tibi terra cuius rex puer est, cuius principes mane comedunt! Corrumpunt enim reliquos exemplo, qui magistratum adepti turpiter uiuunt. E contrario autem frugalis uita pręsidum | omnibus continentię lex est | et uirtutis incitamentum. Ideo consequenter dicitur: Beata terra cuius rex nobilis est | et cuius principes uescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam. Profecto non hominum sed pecudum uita est | habere incerta comedendi tempora | passim-que pasci, quasi qui nunquam satientur | et edaciores idolo Bel bibaciores-que existant; si tamen idolum illud tantum in die consumpserit, quantum mentiti sunt eius sacerdotes, hoc est, similę artabas duodecim, oues quadraginta, uini amphoras sex. Sed tamen potatus huius atque abliguritionis intemperantia tolerabilior foret, si rerum solummodo iacturam inferret, et non etiam corporis atque mentis. Hela Samarię rex cum se uino ingurgitasset, Zambri serui insidias cauere nesciuit. Itaque sibi uitam, posteris regnum amisit | seruo illud occupante, prole quoque domini sublata. Balthasar Caldeorum rex quo die uasis, quę de templo Hierosolymitano sublata fuerant, in celebri conuiuio perpotauit, eodem occisus est | sacrilegio-que addita ebrietas finem uitę fecit. Olophernem Assyriorum ducem, qui uiris armis-que tam potens fuit, ut quocunque se uerteret, urbibus, prouinciis, regnis terrori esset, epulis uino-que grauem unius foeminę manus interemit, et quem uincere externorum uires non poterant, crapula uictus tam ignominiosa nece periit. Vis insuper nosse quam turpis quam-que perniciosa res sit ebriositas? Noe primus uineam plantauit | uino-que infatuatus pudendis detectis iacuit indecore, ita ut uni ex filiis risum moueret. Loth autem inebriatus incestum commisit | et de filiarum concubitu liberos suscepit, ignarus quęnam essent illę cum quibus concumberet, neque fortasse quid ageret. cum inter dementem et ebrium nullum discrimen sit, nisi quod alter altero facilius curetur.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.24.1-9","label":"2.24.1 to 2.24.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.24.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.24.23-35","label":"2.24.23 to 2.24.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.24.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.24.23"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}