{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 2.27.30-42","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 2.27.30-42","ref":"2.27.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.27.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.27.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.27.30.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Non est mutatio ista dexterę Excelsi, sed morphosis diaboli. Non ergo simus populus ille, qui (ut Hieremias ait) dilexit mouere pedes suos | et non quieuit, et Domino non placuit; sed simus illi de quibus in psalmo dicitur: Laudate, serui Domini, Dominum, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri! Stare enim iustorum est, mouere autem pedes et huc atque illuc titubantibus uestigiis uacillare proprium peccatorum est. Non simus igitur sicut lunaticus ille de Euangelio, nunc cadens in ignem, nunc in aquam, sed simus templi sancti columna Iachin, quę interpretatur firmitas. Qui enim sic stabilitus fuerit, poterit dicere cum constantissimo uiro Iob: Donec deficiam non recedam ab innocentia mea. Pręterea meminerimus pręceptum esse: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris! Infestet licet antiquus hostis, insidietur, tendat laqueos, uenena melle oblita propinet | et omnibus nitatur fallaciis, nos tamen a lege pręceptis-que Domini nostri nusquam recedamus, nos nihil seruituti, quam semel Deo obtulimus, pręferendum existimemus. Quia seruitus ista omni terrena libertate iocundior, utilior, gloriosior est. Hanc ne deseramus, occurrant semper menti nostrę Saluatoris monita dicentis: Qui in Iudea sunt, fugiant ad montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam; Iudeam Hebraicorum nominum interpretes confessionem sonare dicunt. Qui ergo Christum confitetur, ad uirtutum celsitudinem ascendere curet, eundem imitando, qui in se credentibus, ut sua sequantur uestigia iubet. Et qui in tecto sunt, hoc est, qui ad summa iam peruenerunt, non descendant, ne conuersationis pristinę sordibus inquinentur. Et qui in agro uitę actiuę operam patrifamilias locauerunt, non reuertantur tollere tunicam suam, ne rursum inutilem ociositatem, quam recusarunt, induant | et labore intermisso promissę mercedis denarium amittant.","prev":{"citation":"Evangelistarium 2.27.20-29","label":"2.27.20 to 2.27.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.27.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.27.20"},"next":{"citation":"Evangelistarium 2.27.43","label":"LIBER. SECUNDUS. SPEI, De levitate ad vitia relabentivm Caput XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.27.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/2.27.43"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}