{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 3.05.1-15","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 3.05.1-15","ref":"3.05.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Porro talia scire atque ita sese gerere, nequis industrię suę arroget, sed donum Dei esse agnoscat, scriptum est: Dominus dat sapientiam, et ex ore eius prudentia et scientia . Et iterum: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ęuum. Ipse omnium conditor Deus, cum hominem in lucem produxisset, sapientię capacem fecit prę cęteris animantibus, ut autorem suum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo perpetuo beatus esset. Quam quidem sapientiam ut concipere et tenere possimus, non solum discendi studio incumbere, sed etiam uotis precationibus-que poscere debemus. cum Iacobus apostolus dicat: Siquis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat; et dabitur ei. In Iob quoque legimus: Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Cęterum uas mundum sit oportet, in quo diuinę sapientię thesaurus recondi debet. unde dicitur: Fili concupiscens sapientiam conserua iustitiam, et Deus prębebit illam tibi. Item: Omnia inquit Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam. Quomodo enim illic potest infundi celeste donum, unde eiecti prius et exterminati non fuerint terreni affectus? Duo contraria simul manere nequeunt. quę enim societas luci cum tenebris? Christo cum Belial? Ideo est scriptum: In maleuolam animam non intrabit sapientia | nec habitabit in corpore subdito peccatis. Cur enim principium sapientię timor Domini dicitur, nisi quia is qui Deum timet, se a delictis continet | et innocenter uiuere studet, ne Creatorem suum offendat? Ab hoc principio proficere incipimus | et addito discendi labore sapientiam in mysterio absconditam | et credulis tantum humilibus-que reuelatam ex diuinis uoluminibus haurimus. Hanc si alibi quęsieris, nusquam inuenies. Latuit philosophos, ignota fuit omnibus gentilium sapientibus, tradita autem prophetis Christi-que discipulis. unde ait: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei | illis autem incredulis uidelicet et humana tantum scientia nitentibus non est datum.","prev":{"citation":"Evangelistarium 3.04.26-31","label":"3.04.26 to 3.04.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.04.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.04.26"},"next":{"citation":"Evangelistarium 3.05.16-25","label":"3.05.16 to 3.05.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.16"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}