{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 3.05.26-39","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 3.05.26-39","ref":"3.05.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.26.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"In his ergo Scripturis, quas gentilitas deridet | et hereticorum prauitas impugnat, discenda sapientia est. Quia quod hi infirmum arguunt, fortius est omni humana uirtute. et quod illi stultum existimant, sapientius est omni mundanę philosophię traditione. Stulta, inquit, mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Per piscatorum quippe et uulgarium hominum prędicationem superauit philosophos, et per inermes martyres | regum imperatorum-que potentiam. Quidni? si iidem ipsi qui persequebantur Christianos facti sunt Christiani, et Ecclesię propugnatores, qui Ecclesię hostes erant? Seruire coeperunt Christo, qui imperabant mundo. Christus igitur (ut Apostolus ait) factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Quis enim hominum comparandę uerę beatitudinis rationem potuit per se cognoscere, si hoc solius Dei erat docere, cuius solius fuit ipsam beatitudinem tribuere. Quę Dei sunt, inquit, nemo cognouit | nisi Spiritus Dei. nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quę a Deo donata sunt nobis. quę et loquimur non in doctis humanę sapientię uerbis, sed in doctrina Spiritus, spiritalibus spiritalia comparantes.. denique post multa de Deo salutaris sapientię autore dicta ait: Siquis uidetur inter uos sapiens esse in hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stulticia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. Et iterum: Dominus nouit cogitationes sapientium, quoniam uanę sunt. Vani quippe sunt, qui sanctę Trinitatis mysterium non admittunt, qui uerę beatitudinis bonum non percipiunt, quia sibi magis quam Deo credunt. Quamobrem nobis non humana sed diuina doctrina institutis cum Saluatore nostro, Dei Filio, gratię agendę sunt | sic dicente: Confiteor tibi, Pater, domine cęli et terrę, quia abscondisti hęc a sapientibus et prudentibus, et reuelasti ea paruulis. ita Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.","prev":{"citation":"Evangelistarium 3.05.16-25","label":"3.05.16 to 3.05.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.05.16"},"next":{"citation":"Evangelistarium 3.06.1-12","label":"3.06.1 to 3.06.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.1"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}