{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 3.06.13-28","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 3.06.13-28","ref":"3.06.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.13.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Alibi etiam dicitur: Melior est sapientia quam uires, et uir prudens quam fortis. Nam sapientia et prudentia bona animi sunt. fortem autem et robustum esse bonum corporis est. Et illa quidem hominis propria, hoc autem cum bestiis commune. Sapiens tranquille degit, quia perturbationibus temperat, sensuum affectiones ratione frenat | et saniori consilio parere compellit. Sapiens linguam quoque continet, uerbositatem fugit, ne in multiloquio peccet. Pauca loquitur sed considerate. nihil leue ab ipso prolatum auditur, sed serium semper et graue ponderis-que multi. Neque enim prius uerbum emittit | quam quo casurum sit cogitet. Sapiens ut semper sapiens sit studet | ut-que cum Salomone dicere possit: Sapientia quoque perseuerauit mecum. Quęris quo pacto semper sapiens esse queat, cum nemo sit qui non peccet, cum septies in die cadat iustus? Sed quemadmodum iustus cum ceciderit, cito surgendo iusti nomen non amittit, ita sapiens dicendus est semper sapiens, qui quoties aliquid stulte peccat, sapienter quod peccatum est protinus emendat | et pręteriti errati notam insequentis uirtutis laude compensat. Sapientem semper beatum esse philosophi contendunt, eo quod sola uirtute contentus sit, uirtutem autem sibi ipsam sufficere. Patet quia nihil extra uirtutem, in quo beatitudo esse potuisset nouerant. Ignorabant igitur bonum illud quantum aut quale esset, quod debetur uirtuti | quod-que nostri sapientes uitę innocenter laudabiliter-que actę meritis confidunt se consecuturos | et tunc demum beatos fore, cum illud adepti fuerint. sed quamdiu in expectatione eius sunt, nondum esse beatos constat, quanuis ob quandam spei certitudinem nunc quoque beati dicantur. Sapiens, inquiunt, et in tormentis beatus est. Recte id quidem si de nostris diceretur | et non de illis, qui a uera religione alieni erant. Nostri enim uere beati, quos nulla compellere tormenta potuerunt ut Christum negarent.","prev":{"citation":"Evangelistarium 3.06.1-12","label":"3.06.1 to 3.06.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 3.06.29-36","label":"3.06.29 to 3.06.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.06.29"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}