{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 3.12.1-16","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 3.12.1-16","ref":"3.12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.12.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Demonibus pręterea, quoniam ex angelica in brutalem quodammodo conuersi sunt naturam, bestiarum nomina tribuit Scriptura. Vnde et Dauid orat Dominum dicens: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi! Et idem alibi: Increpa, inquit, bestias calami! Fragilis est enim ut calamus, qui se ab his uinci patitur, et non potius ad auxilium Dei recurrit ut uincat. In Ezechiele quoque promittit Dominus facturum se, ut cessent bestię pessimę de terra. quod partim in primo Christi aduentu impletum, partim in secundo implendum credimus, cum omnes bestię istę in barathrum inferni detrudentur. Hi et leones et dracones dicuntur, quia nunc aperte nos inuadunt ut leo , nunc occulte nobis insidiantur | ut dracones. Aspis quoque diabolus est et basiliscus, illis duntaxat quos primo congressu superat. Aspis quippe morsu, basiliscus aspectu statim perimit. viro autem iusto dicitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis | et conculcabis leonem et draconem. Beemoth et Leuiathan in historia Iob legitur, quos elephantum et cętum uocari diximus | alter tamen proprie bestialis interpretatur, alter persequens eos; quasi enim ferocissima bestia nunquam ab hominum persecutione conquiescit. Vulpis pręterea quia fraudulentus est appellatur , ut in psalmo: Partes uulpium erunt. Et qui uersutiam eius imitatur uulpis est, ut in Euangelio de Herode: Ite, dicite uulpi illi! Sanguisugam Salomon uocat in Prouerbiis: Sanguisugę, inquit, duę sunt filię | dicentes: Affer affer. Quę sunt istę filię, quę quantumuis afferas non satiantur , nisi libido et auaritia? quibus qui illaqueatus fuerit, ei diabolus erit uere sanguisuga | exhauriens eius sanguinem per concupiscentiam | et spiritum per concupiscentię adimpletionem, ut corpori simul animę-que noceat. Idem serpens dicitur et scorpio. Mera enim uenena sunt, quicquid ille suadet. Huius tamen periculi metu seruos suos liberat Saluator dicens: Ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones.","prev":{"citation":"Evangelistarium 3.11","label":"Incipit Liber Tertius Spei, De nominibus demonum propriis. Caput XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.11"},"next":{"citation":"Evangelistarium 3.12.17-31","label":"3.12.17 to 3.12.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.12.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.12.17"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}