{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 3.12.17-31","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 3.12.17-31","ref":"3.12.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.12.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.12.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.12.17.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"In Esaia est scriptum: Implebuntur domus eius draconibus, habitabunt ibi strutiones | et pilosi saltabunt ibi; respondebunt ululę et sirenę in delubris uoluptatis. Demonum hęc nomina sunt. Domus eorum es, si perdite uiuis. draco tibi est diabolus, si uirosos eius afflatus non deuitas. strutio tibi est si terrenarum rerum curis implicaris. Licet pennas habeat strutio, nunquam tamen a terra subleuatur. Pilosus tibi est, si in uitiis consenesces. pilosa namque est senectus. Vlula tibi est, si in tenebris uitam agis | et ab eo auerteris qui ait: Ego sum lux mundi. Vlula enim nocturna est auis. Denique Sirena tibi est in delubris uoluptatis, si cantibus amatoriis delectaris | cytharę-que sono ad lasciuia carnis concitante. Aiunt enim Sirenas olim in Siculo littore uiros pręternauigantes cantu demulcere et consopitos laniare solitas. facile ab his capietur, qui obturatis uelut Vlysses auribus non pertransierit. Demones pręterea uolucres cęli appellantur, quia semen uerbi Dei, quod in duro solo et nullo compunctionis uomere proscisso cecidit, capiunt protinus et absumunt. Sic autem indurato homini diuina in Ezechiele iustitia minaciter intonat et ait: Bestiis terrę et uolatilibus cęli dedi te ad deuorandum. Hi sunt locustę illę in Apocalypsi, equis similes bellatoribus, quia feroces, et super capita eorum coronę similes auro, quia superbi, facies hominum et capilli mulierum, quia utrique sexui insidiantur, dentes leonum, quia quos uicerint perimunt. loricas ferreas habent, quia in malicia obduruerunt. alis perstrepunt, quia uelociter omnia permeant. caudas scorpionum aculeatas gerunt, quia unus eorum finis est nocendi hominibus. Et habent, inquit, supra se angelum abyssi cui nomen Hebraice Abadon, quod est Exterminans. Extorres enim a cęlesti patria facit, qui suę consentiunt tentationi. Quis unquam tam terribilium bestiarum, tam malignorum spirituum | uel sęuitias uel dolos posset euadere, nisi periclitantibus Dominus opem afferret, nisi furorem eorum uis diuina cohiberet astum-que reprimeret?","prev":{"citation":"Evangelistarium 3.12.1-16","label":"3.12.1 to 3.12.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.12.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 3.13.1-19","label":"3.13.1 to 3.13.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.13.1"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}