{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 3.20.15-24","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 3.20.15-24","ref":"3.20.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.20.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.20.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.20.15.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Caro enim absque spiritu uiuere non potest. Tunc autem absque spiritu est, cum a mandatis diuinis se auertens propriam sequitur uoluntatem | et pecudum more pręsentia appetit, futura non considerat. uisibilium amore capitur, inuisibilia contemnit | neque quod ratio discernit, sed quod appetitio suggerit sequitur. De qua carnis uiolentia conquęritur Dauid et ait: Miser factus sum et curuatus sum usque in finem | tota die contristatus ingrediebar, quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Et Apostolus: Condelector, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captiuantem me in lege peccati, quę est in membris meis. Infelix ego homo | quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. igitur ego ipse mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. . Quęris quare contrarię inter se uoluntatis sint | spiritus et caro? quia caro ex Adam qui peccauit propagata est, animam uero et spiritum non ab Adam, sed a Deo accepimus. Iccirco spiritus expetit ea quę Deo placent, caro autem magis illa concupiscit, quę ipsam delectant, et ad peccandum est prona, quia traducitur de peccato. tanta-que eius uis est aduersus spiritum, ut luctanti repugnare spiritus ipse per se non sufficeret, nisi uirtus diuina quę illum creat | et creando infundit | et infusum conseruat, etiam periclitantem adiuuaret. Quis me liberabit, inquit Apostolus, de corpore mortis huius? hoc est de corpore, in quo primi parentes nostri cum non obedissent Deo mortui sunt. respondet et ait: Gratia Dei per Iesum Christum. Nos igitur in Christum credentes | a carnis uiolentia non nostrę uires, sed diuina liberat gratia. Quanuis autem ab Adę maledictione tunc absoluimur cum in Christo per baptismum regeneramur, manet tamen in nobis fomes peccati, ut ii qui Christi sunt, in certamine suę carnis probentur. et qui uicerint, eo ascendant, ubi ęternę pacis ineffabili bono perfruantur.","prev":{"citation":"Evangelistarium 3.20.1-14","label":"3.20.1 to 3.20.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.20.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 3.20.25-26","label":"3.20.25 to 3.20.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.20.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.20.25"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}