{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 3.25.1-12","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 3.25.1-12","ref":"3.25.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.25.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.25.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Conferet plurimum ad uitę sanctioris cultum nosse, quorum consuetudine uti debeas, quorum non debeas. cum quibus conuiuere, colloqui, conuersari, quos declinare ac fugere oportet. Relinquendi sunt, quorum tibi nota fuerit peruersę mentis pertinacia, id est, qui uel errorem suum deposituri non uidentur | uel a scelere in quo perseuerant recessuri. Nocuit Israhelitico populo habitasse cum Aegyptiis. Inde enim Moyse duce egressi ritu eorum uiuere uolebant, crapulari, ludere, diis gentilium sacrificare . atque hęc causa fuit, ut posteri quoque eorum toties inimicis subiecti seruirent. Recte itaque dicitur: Filii abominationum sunt filii peccatorum, et qui conuersantur secus domos impiorum. Contagione quippe trahitur uitium si conuersaris cum uitioso. ac ueluti pestilentię morbus afflatu tactu-que ęgrotantis inficere solet sanos, ita infidelium familiaritas plerunque fideli uiro perniciem parit. Iccirco per os Hieremię clamat nobis Dominus: Fugite de medio Babylonis, ut saluet unusquisque animam suam. et per os Oseę: Nolite ingredi in Galgala, et non ascenderitis in Bethauen; loca uidelicet prophana idolorum-que polluta culturis atque immunda. Saluator etiam noster et Dominus: In uiam gentium inquit ne abieritis | et: Cauete a fermento phariseorum. Hoc idem admonet et hortatur Paulus apostolus dicens: Nolite iugum ducere cum infidelibus! quę enim participatio iustitię cum iniquitate? aut quę societas luci ad tenebras? quę autem conuentio Christi ad Belial? aut quę pars fideli cum infideli? qui autem conuentus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei uiui. Et ad Titum scribens ait: Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita, sciens quia subuersus est qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Eiusdem sententię est, quia et eiusdem spiritus Ioannes apostolus cum dicat: Siquis uenit ad uos | et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum | nec Aue ei dixeritis. qui enim dicit illi Aue, communicat operibus eius malignis.","prev":{"citation":"Evangelistarium 3.24.101-102","label":"3.24.101 to 3.24.102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.24.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.24.101"},"next":{"citation":"Evangelistarium 3.25.13-25","label":"3.25.13 to 3.25.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.25.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.25.13"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}