{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 3.30.14-24","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 3.30.14-24","ref":"3.30.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.30.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.30.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.30.14.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Vt-que nobis constaret | nihil omnino quod necessarium sit, seruis Christi defuturum, alias ab eodem interrogati illi, cum ad prędicandum missi essent sine sacculo, sine pera, sine calciamentis, an aliquid ipsis defuerit? responderunt | defuisse sibi nihil. Proinde experimento iam edocti | nec sitim nec famem nec nuditatem timebant, quia nihil habentes | quasi omnia possidebant, dum nullius rei egerent | et modico contenti essent, ut magna mererentur. Quod autem sequitur: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. et qui non habet, uendat tunicam suam et emat gladium, non reor esse simpliciter pręceptum, sed imminentis persecutionis causa denunciatum. per sacculum quippe ac peram | famis et sitis futurę malum innui, per gladium patientia martyrii designari mihi uidetur. sacculus enim et pera uictui seruit, gladio autem fidei ab impietate persequentium defendimur. Porro per ea quę superius dicta sunt, rerum quęrendarum solicitudo tollitur, non ocium imperatur. Quęrite, inquit, primum regnum Dei! Sed qui regnum Dei quęrit, non solum cęlestium contemplationi | aut impartiendę aliis doctrinę uacat, sed etiam manibus operatur, partim ut alimenta sibi paret, partim ne desidię se dedat, et quiescente corpore | feruor quoque animi erga diuina succensi tepescat. Sic fecit Paulus, tantummodo sabbatis cum Iudeis disputans, cęteris diebus arte scoenofactoria se exercens. Quod si ad uictum labor non suffecerit, aliunde id quo indiges tibi adiicietur. Licet enim et ab illis accipere quos doces, quia dignus est operarius cibo suo, et qui altari seruit, fas est ei uiuere de altari, id est de his quę templo offeruntur. Omnis enim rerum utendarum oblatio pauperum census est, non eorum quibus sua satis sunt. Cum autem omnia defuerint, tunc demum manum suam porriget Deus | et qui mundo quoque seruientes alit, sibi seruientibus deese non poterit.","prev":{"citation":"Evangelistarium 3.30.1-13","label":"3.30.1 to 3.30.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.30.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 3.30.25-37","label":"3.30.25 to 3.30.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.30.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/3.30.25"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}