{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 4.01.33-42","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 4.01.33-42","ref":"4.01.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.01.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.01.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.01.33.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Hunc in amore audacia, Nicodemum commendat liberalitas. Mixturam ad corpus ungendum myrrhę et aloes attulisse fertur, quasi libras centum. Non pepercit impensę, dum suo erga Dominum satisfacere nititur affectui. Hi ergo cum in finem usque Christum suum dilexissent, ostenderunt perseuerantia opus esse in amando. Perseuerauit Maria ad monumentum plorans, et prima resurgentis Domini gloriam uidere meruit | et quia proposuerat, nisi inuento dilecti corpore inde non recedere, digna fuit cum reuiuiscente prius quam cęteri colloqui | et tam admirandę eius resurrectionis nuncia fieri. Hanc charitatis continuationem ipse etiam Dominus pręcipit Discipulis dicens: Manete in dilectione mea. et qua ratione in illa permanere queant docet subiungens: Si pręcepta mea seruaueritis, manebitis in dilectione mea. Quisquis ergo se Dei sui amatorem profitetur | et mandatis eius non obtemperat, mendax est. cum libera mandatorum obedientia ueri in Deum amoris indicium sit. Quanto autem usui nobis existat ista charitas, testis est peccatrix illa, de qua dictum est: Remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum. testes sunt Discipuli, quibus Dominus dixit: Ipse Pater amat uos, quia uos me amastis. Amando igitur et a peccatis absoluimur | et Deo chari efficimur. non ea charitate qua etiam improbos diligere dicitur ut creator, sed qua electos duntaxat amplectitur ut Saluator. Hęc de charitate, quam Deo debemus, dicta sint satis, si quicquam de illa satis dici queat, sine qua nihil est salutare, nihil sanctum | nunc in proximos amoris officia pensemus.","prev":{"citation":"Evangelistarium 4.01.21-32","label":"4.01.21 to 4.01.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.01.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.01.21"},"next":{"citation":"Evangelistarium 4.02.1-14","label":"4.02.1 to 4.02.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.02.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.02.1"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}