{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 4.05.13-26","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 4.05.13-26","ref":"4.05.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.05.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.05.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.05.13.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Qui enim secum ipse discordat, quomodo cum aliis firmam concordiam tenebit? Tecum autem pacem habebis, cum repugnantem carnem spiritus imperio subdideris | et concupiscentię motum compuleris obedire rationi. Quod cum feceris, tunc demum | et intra te animi tranquillitate perfrueris | et exterius nemo tibi erit molestus, quia tu nemini eris iratus ad lędendum aut mali aliquid optandum. Charitas tamen aliquando postulat ut irascamur | et irascendo pacem illi quęramus, qui peccando offendit. Siquidem irasci delinquentibus ut corrigantur, nihil est aliud | nisi eas reuocare uelle, ut et Deo cui peccauerunt reconcilientur | et bonis omnibus morum sinceritate concordent. Tunc autem pace cum aliis composita recte utimur, cum eius finis potissimus est, ut Deo placeamus. Nam pax quę Deo displicet, non pax dicenda est, sed malorum conspiratio, et odium potius erit eligendum | quam ad malum consensus. Quoniam et Saluator noster cum idola uana colentium concordiam discindere pararet, Non ueni inquit, pacem mittere in terram, sed gladium. ueni enim separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam | et inimici hominis domestici eius. Itaque multo magis proderit gladius, qui putrida membra a sano corpore separet, quam pax quę morbidas partes fouens totum corpus corrumpi patiatur. Denique bonum est bellum illud quo dirimitur mala pax. Bonum est, inquam, cum uno oculo intrare in regnum cęlorum quam duos oculos habentem mitti in gehennam. Oculus qui scandalizat, quem proiici et abiicere iuberis, est amicus uel consanguineus, qui tibi blanditur, ut sibi in uota rei iniquę assensum prębeas | opemue pręstes. Expedit autem eiusmodi hominis inuidiam potius pati iniusta non concedendo | quam concedendo beniuolentiam amplecti. Omnium quippe hominum paci solius Dei pax semper est pręferenda | et pro hac una omnium inimicicię subeundę.","prev":{"citation":"Evangelistarium 4.05.1-12","label":"4.05.1 to 4.05.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.05.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.05.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 4.06.1-15","label":"4.06.1 to 4.06.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.1"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}