{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 4.06.27-42","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 4.06.27-42","ref":"4.06.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.27.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Deus enim pacis est, qui inter Deum et hominem pacem ponere uenit, qui Iudeos et gentiles inter se dissidentes in una fide copulauit, qui noua ueteribus coniunxit et utraque fecit unum. Christus itaque et Deus pacis | et Dei pax | et pax nostra est. Ex quo satis constat | illos ab eo esse alienatos, ut non gratię sed irę filii sint, qui odio habent pacem | et fraternę discordię sunt autores. Ipsum autem salutandi morem a Domino traditum apostolos postea usurpasse scripta eorum testantur. Siquidem epistolas Pauli fere omnes sic incipere et sic desinere manifestum est. In principiis enim habent: Gratia uobis et pax a Deo Patre et a Domino nostro Iesu Christo. et similiter in fine. A pace ergo exordia sumebant, pace postrema concludebant. Nec aliter Ioannes Apocalypsim orditur | nec Petrus epistolas. usque adeo iam trita ac peruulgata erat inter Christi discipulos pacis offerendę salutatio. Quod nostris quoque temporibus obseruari cernimus | ab iis qui Christum apostolos-que eius imitantur. Pręterea in Lege ueteri nomen pacis celeberrimum fuisse apparet, et res ipsa ante omnia optabilis ac iocunda. Fuit olim hostia, quę dicebatur pacificorum. Fuit Gedeonis altare uocatum Domini pax. Legimus et Salomonem in diebus pacis imperasse | et ipsum pacificum appellatum | atque idea electum qui Deo templum poneret | et in hoc opus Dauidi patri pręlatum, non quia melior, sed quia pacis fuit obseruator. Ezechias quoniam iactabundus gazam omnem legatis Babyloniorum ostendendo peccauerat, per prophetam audiuit | illam eidem genti prędam futuram. et humiliatus: Bonus inquit sermo Domini | sit tantum pax et ueritas in diebus meis. Cum itaque non tam pro thesauro quam pro pace esset solicitus, calamitas dilata fuit ad posteros, ipse in pace, quam diuitiis prętulerat quieuit. Iudas quoque Machabeus dux bello strenuus, illis quos uicerat pacem petentibus non negauit | quare uidetur nihil aliud armis quęsisse quam pacem. iusta-que esse bella illa quę bonę pacis fine geruntur. sicut iniusta et iniqua quę aliena occupandi cupidine denunciari atque inferri solent.","prev":{"citation":"Evangelistarium 4.06.16-26","label":"4.06.16 to 4.06.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.16"},"next":{"citation":"Evangelistarium 4.06.43-49","label":"4.06.43 to 4.06.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.06.43"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}