{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 4.08.30-42","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 4.08.30-42","ref":"4.08.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.08.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.08.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.08.30.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Non est pax impiis ait Dominus | Si non est, haud dubium quin neque erit. Ideo enim non est, quia neque dum cogitant malum | neque dum operantur conquiescunt | et post commissum ipso conscientię morsu torquentur. Ideo autem non erit, quia uita quoque defuncti eo descendunt, ubi nulla est quies, nullum ocium, sed assiduus labor, sempiternus horror, supplicia nunquam finienda. Talia quippe manent simulatores ipsos pacis | et sub amicicię persona latentes insidiatores. Non enim Deo obediunt, sed prauę mentis libidinem secuti, quod ipse prohibet hoc agunt. Dei omnipotentis lex est: Non mentiemini | nec decipiet unusquisque proximum suum. Non facies calumniam proximo tuo | nec ui opprimes eum. Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Hi uero contra uetita ire audent, mentiendo, decipiendo, calumniando, opprimendo, odiendo | et odium sub pacis nomine tegendo ac dissimulando | uestem-que malignę duplicitatis induendo. cum Lex et hoc prohibeat dicens: Veste quę ex duobus texta est non indueris. Quanto autem magis Deo inobedientes fuisse conuincentur, tanto acerbiora inferni supplicia subire cogentur. hi sunt enim quibus Propheta in psalmo per Spiritum Sanctum stimulatus imprecatur dicens: Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa. et iterum in alio psalmo: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis secundum opera eorum | et secundum nequitiam adinuentionum ipsorum. et paulo post infert: Destrues illos, et non ędificabis eos. Quod si destruendi et non ędificandi sunt, quis illis spei locus erit relictus | tormenta illa quę in inferno sunt euadendi? Sed fortasse cum processerint doli, cum malum quod cogitauerant peregerint, se quieturos confidunt? Audiant ergo Apostolum dicentem: Cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus | sicut dolor in utero habentis, et non effugient.","prev":{"citation":"Evangelistarium 4.08.21-29","label":"4.08.21 to 4.08.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.08.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.08.21"},"next":{"citation":"Evangelistarium 4.08.43-50","label":"4.08.43 to 4.08.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.08.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.08.43"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}