{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 4.09.13-28","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 4.09.13-28","ref":"4.09.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.13.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Ille itaque naturę rationi-que repugnat | et diuinę refragatur uoluntati, qui ea quę bene agit, alio quam in Deum dirigit. Quod si omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum, ut Iacobus apostolus ait, in quem iustius decentius-que omnes bonę animi atque corporis actiones referri poterunt | quam in eum a quo sunt? et pro quibus ipse se tibi donat dicens: Ego sum merces tua magna nimis, id est, summa et ultra quam nihil habetur expetendum. qua-que adepta beati sumus | et propter quam solam studio incumbitur uirtutum | uitia-que uitantur. Falluntur igitur illi, qui in uirtute hominis beatitudinem collocant, cum beatitudo pręmium sit uirtutis, non uirtus, et qui bona corporis uel fortunę ei adiungunt, cum omnia caduca fragilia-que sint | nec per se bona esse queant. Stabile autem bonum beatitudo est | et perenne et perpetuum. cuius adipiscendi gratia etiam aduersa pati bonum esse dicimus | et prosperis insolescere malum. Contra uitia pugnare bonum | illis uero subiici malum. Virtutum autem armis opus est ut uincamus | et cum his nos munierimus, omnis uincendi spes in Deo collocanda erit. Sine me, inquit, nihil potestis facere. ipsę quoque uirtutes donum Dei sunt | dicente Apostolo | Quid habes, quod non accepisti? Si non accepisti, ora ut accipias. Petenti datur, pulsanti aperietur. Incipe uelle, et mereberis accipere. Si acceperis, constanter retine, fideliter operare, ut bono summo, quod in iis quę pręcepta sunt perseuerantibus datur, dignus inueniaris. Firmus esto in fide, longanimis in spe, ardens in charitate. Sume scutum fidei, in quo possis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Sine fide placere Deo impossibile est. Fides autem sine operibus mortua est. Vtrunque seruemus, ut uitę ęternę spem habere possimus.","prev":{"citation":"Evangelistarium 4.09.1-12","label":"4.09.1 to 4.09.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 4.09.29-36","label":"4.09.29 to 4.09.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.09.29"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}