{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 4.14.18-29","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 4.14.18-29","ref":"4.14.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.14.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.14.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.14.18.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Tertia leprę species | hulcus est in carne natum et sanatum, et in loco hulceris cicatrix alba siue subruffa | et carne reliqua humilior pressior-que, pili etiam in candorem uersi. Hulcus in carne auaritiam esse existimo, cuius uulnus tunc obductum uidetur, cum auarus adeptus est quod concupierat. Cęterum quia nec adepto satiatur, nondum sanatum uulnus cicatrix inęqualis ac discolor ostendit. Et quoniam ille nulla copia contentus in superfluis parandis cumulandis-que laborat semper, pilos habere dicitur qui sunt superflua corporis. cicatrix autem alba delectationem in acquirendo indicat, ruffa ardorem in concupiscendo. Quartum leprę genus dicitur | caro et cutis igne adusta et sanata, sed et ipsa cicatricem habens albam siue ruffam reliqua cute humiliorem, pilorum colore mutato | atque in cicatricis cute lepra excrescente. Quid est lepra ista | nisi libidinis igne succensa appetitio? quę tunc quidem sanatur, quando uel explet legitimo matrimonio auiditatem | uel coercet excolendę castitatis gratia. Sed si pristinę uoluptatis recordatio labefacere ac mutare coeperit propositum | nec iam meretricari erubuerimus, cicatrix suscepit inęqualitatem cutis et coloris pilorum-que mutationem. Conuersa est enim in candorem carnalis delectationis | et in rubedinem inflammatę auiditatis | et in lepram excrescentem. eo quod frequenti usu non satiatur turpis libido sed magis accenditur. Quintum genus lepra capitis est et barbę in uiro uel muliere. cum locus humilior fuerit reliqua carne | et capillus flauus solito-que subtilior | Lepra inquit capitis et barbę est. Caput et barba gulę contigua sunt. non inepte igitur lepram hanc ad crapulę uitium referemus. Quoties per ingluuiem impotes rationis facti fuerimus et iam nec lingua suum implere officium ualuerit, capitis ac barbę lepra erit. Non capitis et barbę Aaron, in quibus est benedictionis diuine unguentum, sed capitis et barbę eorum quibus manna fastidio est | et Aegyptię carnes uoluptati.","prev":{"citation":"Evangelistarium 4.14.1-17","label":"4.14.1 to 4.14.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.14.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 4.14.30-43","label":"4.14.30 to 4.14.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.14.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.14.30"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}