{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 4.16.1-16","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 4.16.1-16","ref":"4.16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.1.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Bonus Deus bonorum autor, non malorum est. Cum ergo ille qui cuncta fecit ualde bona, hominem quoque bonum fecerit, quis eum ex bono malum reddidit | nisi uoluntas mala de libero procedens arbitrio? Itaque idem ipse, qui ex Deo bonus erat, ex se factus est malus. Integrum illi fuit | naturam bonam, sicut a Deo acceperat, ita et conseruare, sed noluit | neque curauit. Voluntate igitur non natura mali efficimur, cum peccamus. Et quia peccando naturam ipsam lędimus, naturę quoque conditorem Deum simul offendimus. Ideo-que peccantibus mala omnia non immerito accidere confitemur. quemadmodum e contrario iustis et innocentibus | et non suam sed Dei sequentibus uoluntatem bona omnia euenire. Cur autem iustis quandoque male | et iniustis bene? hoc certe minime uidebitur mirum, si rerum exitum, qualis utrorumque futurus sit spectabimus. Iustis quippe uiris aduersa quę contingunt, summę perennis-que felicitatis meritum per patientiam comparant . Malorum uero prosperitas nequioris luxurię illis materia est | intemperantię-que dissolutioris. Tanto itaque maius merebuntur supplicium, quanto in pręsentibus uiuendo deliciis uidentur sibi esse feliciores. Male quidem Lazaro pauperi erat, bene diuiti epuloni, sed cito et malum illius in bonum commutatum fuit ęternum | et huius bonum in ęternum malum. Debemus ergo etiam malum hoc quod bonis in uita accidere solet, non malum sed bonum iudicare. et bonum illud quod malis blanditur, non bonum sed malum potius arbitrari. Quam uere recte-que ista dicantur, satis perspicue diuersus eorum finis probat. Soluta tandem quęstione, quę quidem seipsam aperit non temporalia consyderantibus sed ęterna, consequens est, ut peccatum ipsum eo magis uitandum sit, quo illa etiam quę bona uidentur, in summam conuertat perniciem | ultimum-que malorum. Et si hoc de rebus quę uulgo bonę putantur contingat, quid de iis quas malas esse iudicant dicemus, cum premere coeperint uitę deprauatę uirum, nisi futurę damnationis illas initium esse | si modo is a peccatis in tempore non resipiscat | flagitiis-que finem statuendo rursum uirtuti exercendę pro uiribus incumbat.","prev":{"citation":"Evangelistarium 4.15.13-23","label":"4.15.13 to 4.15.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.15.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.15.13"},"next":{"citation":"Evangelistarium 4.16.17-31","label":"4.16.17 to 4.16.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.17"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}