{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 4.16.17-31","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 4.16.17-31","ref":"4.16.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.17.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Cęterum plurima quidem ante damnationem peccatum consequi solent mala, quę nunc operęprecium erit referre | quo demum constet | pręsentis quoque mali uitandi causa non esse peccandum. Quę dicam, nolo ut mihi credantur, nisi singula sanctarum autoritate Scripturarum firmata erunt. Peccati igitur ea prima malignitas est | inutilem facere hominem | et neque sibi neque aliis recte consulentem. dicitur enim in Ecclesiastico: Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? Peccator plerunque instabilis est. nunc hoc nunc illud aggreditur; quod placebat displicet, quod displicebat placet. nihil in illo potest esse firmitatis, quoniam non supra petram ędificat, sed super harenam, et arundo est uento agitata. Hoc psalmistę crede dicenti: In circuitu impii ambulant. Neque enim recte possunt ambulare, qui cum Deo non ambulant. Peccatum ueri intelligendi acumen hebetat. Ambulabunt inquit ut cęci quia Domino peccauerunt. et in Euangelio de peccatoribus est dictum: Cęci sunt et duces cęcorum. Cęcus cęcum ducit, et ambo in foueam cadunt. Peccatum perdit humanę conditionis dignitatem | hominem-que brutis reddit comparandum. de quo psalmistę uerba tibi fidem faciunt dicentis: Homo cum in honore esset, non intellexit | comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Cuius ignominię idem uolens nos expertes esse, hortatur et ait: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Quid enim despicabilius, quid foedius | quam ex homine pecudem effici | et eo qui proprius humanę atque angelicę mentis est, intellectu carere? Peccatum uitę spatia minuere dicitur. Sic enim de Her, Iudę filio, in Genesi legimus: Fuit Her primogenitus Iudę filius nequam in conspectu Domini; et ideo ab eo occisus est. Sanctus quoque in psalmis Spiritus loquitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. et in Prouerbiis ait Salomon: Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breuiabuntur.","prev":{"citation":"Evangelistarium 4.16.1-16","label":"4.16.1 to 4.16.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 4.16.32-41","label":"4.16.32 to 4.16.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/4.16.32"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}