{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 5.03.27-35","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 5.03.27-35","ref":"5.03.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.27.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Tolle incontinentiam istam | et non dicet: Volo iuniores nubere, sed quemadmodum superius dixit: Beatiores erunt, si sic permanserint secundum consilium meum. hoc est, si in proposito perdurarint castitatis | et uerę uiduitatis officiis functę fuerint. Quod ibi etiam et quidem manifestius asseuerat, ubi ait: Dico autem non nuptis et uiduis: bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego | quod si non se continent, nubant. melius est enim nubere quam uri. id est, licitas inire nuptias | quam illicitis ardere amplexibus. Patet ergo Apostoli esse sententiam | Illis uiduis quę se continere nequeunt, magis expedire ut nubant | quam ut per incontinentiam pereant. Illis uero quę Deo magis quam hominibus placere cupiunt, optimum esse non nubere, sed in castitate perseuerare. Porro quod hic foeminis pręcipitur, uiros quoque respicit, qui castitatem pręferunt matrimonio, sexagesimum fructum tricesimo, et Domini cultum uxorię seruituti. quibus a Saluatore dicitur: Sint lumbi uestri pręcincti et lucernę ardentes in manibus uestris. et ab Apostolo: State accincti lumbos uestros in ueritate. Lumbi ad generandi rationem pertinent. quos pręcingere quid aliud nisi castitati studere est? Hoc quidem pręcipuis, hoc electis Dei Christi-que discipulis iniungitur, non uulgaribus, non terrena temporalia-que appetentibus, sed ad cęlestem gloriam aspirantibus et ęternam. Vnde Eliam prophetam et Ioannem Baptistam zona cinxerat pellicea, quę significabat in carne mortificatos | nulli-que obscoenę cupidini subiectos. quam autem magni spiritus hi ambo fuerint, nemo fidelis ignorat. Ille etiam uir sanctus ista continentię uirtute proficere optabat, qui ingemiscens ait: Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus | et se superari sentiens auxilium implorauit: Intende inquit in adiutorium meum, Domine, Deus salutis meę, Illam uero mulierem, ut optauerat ita profecisse credimus, de qua est scriptum: Accinxit fortitudine lumbos suos | et roborauit brachium suum.","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.03.13-26","label":"5.03.13 to 5.03.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.13"},"next":{"citation":"Evangelistarium 5.03.36-40","label":"5.03.36 to 5.03.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.03.36"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}