{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 5.06.17-31","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 5.06.17-31","ref":"5.06.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.06.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.06.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.06.17.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Sit igitur honorabile connubium (ut Apostolus inquit) et thorus immaculatus. ut-que contaminari illicito amore timeas addit: Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. Viros quoque pręesse uxoribus debere testatur alibi dicens: Mulieres uiris suis subditę sint sicut Domino. Quoniam uir caput est mulieris, sicut Christus caput Ecclesię. In Genesi quoque primę mulieri dictum legimus a Domino: Sub uiri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Cęterum sicut Christi et Ecclesię sancta est coniunctio, ita uiri et uxoris impolluta sit copula oportet, ut nec ipse aliam sponsam | nec ipsa alium desyderet sponsum. et suspicionem etiam caueant minus fidi inter se amoris pacti-que uiolati. Neque enim coram Hymeneo uel Thalassio inter se pepigere, ut uana solebat gentilitas, sed ut decet fideles, Deo uero inuocato Christo-que teste et Ecclesia. Nihil magis ratum esse debet | quam quod his accitis ac pręsentibus pie iuste-que fuerit promissum. Deinde idem Apostolus paucis uerbis multa complexus: Vxori inquit uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. Debet quippe alter alteri fidem, debet charitatem, debet honorem, pudorem, pacem | atque concordiam. Talia si intercesserint, exolui ab his quod debetur manifestum est. Oportet autem in eo quidem reddi debitum: ne alteri generationis operam exigenti alter deneget. sequitur enim: Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet sed mulier. Hinc ait: Nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi. Quare hoc, nisi ne forte illius qui consentire noluerit, concupiscentia periclitetur | et dum licito coitu nequit uti, ad illicita desyderia declinet? Quamobrem post continentię quoque consensum hortatur, ut iterum in idipsum reuertantur, atque addit: Ne tentet uos Sathanas propter incontinentiam uestram. Sed quod suadet metuens, ne uolens iubere uideatur ait: Hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium. uolo autem uos omnes homines esse sicut meipsum, id est cęlibes, continentes, castos | et a seruitute coniugalis necessitatis prorsus alienos.","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.06.1-16","label":"5.06.1 to 5.06.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.06.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.06.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 5.06.32-34","label":"5.06.32 to 5.06.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.06.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.06.32"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}