{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 5.11.14-27","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 5.11.14-27","ref":"5.11.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.11.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.11.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.11.14.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Coniugati autem non his conferuntur, sed incontinentibus potius, iuxta apostolicum illud: Melius est nubere quam uri. Nubere itaque bonum est, quia uri et ad illicitos ardere amplexus malum est. Duo igitur in lecto uno sunt qui matrimonio copulantur, ut sint duo in carne una | et lectulum non diuidant prauo desyderio amoris alieni. Cęterum quia nec uirginibus castitas | nec uiduis continentia | neque coniugatis proderit pudicicia, si mandata Dei perficere neglexerint, ideo dicitur: unus assumetur et unus relinquetur. Quilibet enim ordo in duo erit diuisus, alios habebit qui saluabuntur, alios qui peribunt. Saluandi obuiam Christo assumentur in aera, damnandi autem relinquentur in igne cum diabolo comissa luituri. Quod si ne uirgines quidem, quę fatuę erant, intrare beatitudinis ianuam potuerunt, quomodo intrabunt scortatores, adulteri, libidinibus die noctu-que seruientes? Si inquam neque continentibus | neque matrimonii fidem seruantibus parcitur, cum illa quę iussa sunt contempserint, quanto acrius torquebuntur, qui continentiam quoque stupris polluerunt? uel qui coniugii sanctitatem adulterii nequitia prophanarunt? Christus in Apocalypsi iratus clamat: Foris canes et uenefici et impudici | et tu te ab eo suscipiendum speras, qui post continentię uotum ad libidinis pristinę sordes reuerteris, ut ad uomitum canis? et insipientes mulierculas blanditiis donis-que illicis, quasi incantationibus ueneficus? et in omnem impudentiam pręceps ferris , ut obscoenę appetitioni morem geras? An ideo fortasse negligentior es, quia quos foras exigi audis, solo beatitudinis fructu carituros putas? At hic idem, cuius iudicia firma rata-que habentur, alibi ait | fornicatorum partem cum ueneficis idolatris-que futuram, in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda. Non solum igitur beatitudinis possessione priuabuntur, uerum etiam suppliciis nunquam finiendis tradentur. Hoc quam uerum sit manifesta multorum exempla docent. In quibus Sodomam et Gomorram libidinibus ardentes ardentior de cęlo pluens flamma consumpsit.","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.11.1-13","label":"5.11.1 to 5.11.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.11.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 5.11.28-38","label":"5.11.28 to 5.11.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.11.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.11.28"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}