{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 5.16.29-41","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 5.16.29-41","ref":"5.16.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.16.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.16.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.16.29.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Itaque cum gentilis esset, elemosinis meruit a Petro apostolo discere Christum | et fidei baptismo purificari, ut in Christo renatus cum Christo resurgeret in gloria. Nabuchodonosor quoque rex gentilis erat, quando Deo se uoluit ęquare fragilitatis humanę oblitus. Cum-que ob hoc prędiceretur, quod regno eiectus cum bestiis esset uicturus, elemosinis tamen mutari posse Dei iudicium intellexit. Daniele dicente: Peccata tua elemosinis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum | forsan ignoscet tibi Deus. Quod si etiam gentilium in pauperes pietatem Deus respicit, quanto magis credentium atque fidelium? Audi Scripturam dicentem: Conclude elemosinam in corde pauperis et hęc pro te exorabit ab omni malo. unde et in psalmo dicitur: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem; in die malo liberabit eum Dominus; quando uidelicet dicturus est: Esuriui et dedistis mihi manducare. Audi et aliam Scripturę sententiam: Ignem ardentem extinguit aqua et elemosina resistit peccatis. et in Euangelio: Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis. Iuxta superiorem sententiam elemosina resistit peccatis ne illa committamus. iuxta sequentem, ab iis quę iam commisimus, facit ut emundemur. Reliquum est ut a pręteritis expiatos | et a secuturis custoditos Deo nos offerat pro innocentia suscipiendos, pro iustitia pręmiandos. Hoc ita futurum psalmista testatur, dum de beato uiro ait: Dispersit dedit pauperibus | iustitia eius manet in seculum seculi | cornu eius exaltabitur in gloria; ut intelligamus per charitatis beneficentię-que opera ad ęternam beatitudinem perueniri , et illos qui in his uersati fuerint, a Christo audituros: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum a constitutione mundi uobis paratum. Regni itaque cęlestis hęredes erunt, qui rerum suarum terrenarum ipsos pauperes fecerint participes. Ab hac sane pietatis uirtute nec ipsi pauperes excusantur. Non habes quam alteri porrigas stipem | da si habes aquę frigidę poculum, et non perdes mercedem tuam.","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.16.17-28","label":"5.16.17 to 5.16.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.16.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.16.17"},"next":{"citation":"Evangelistarium 5.16.42-53","label":"5.16.42 to 5.16.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.16.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.16.42"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}