{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 5.17.51-60","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 5.17.51-60","ref":"5.17.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.17.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.17.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.17.51.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Scriba es igitur et phariseus, cum exigis pecuniam et non pręstas doctrinam, cum de quęstu suo cogitas | et eorum saluti qui tibi commissi sunt non consulis. Excolas culicem, quę leuissima sunt curę habens, et deglutis camellum, in uentrem negligentię demergens ea quę maximi momenti esse deberent. Mercenarius non pastor es | Vides lupum uenientem, et fugis. Perit ille adulterio, ille usuris, alius furto, alius odio, alius alio flagitio | et in tanto animarum periculo taces, obmutescis, hiscere non audes | et illos duntaxat perituros prędicas, qui decimas non soluerint, qui debitas ecclesię tuę pensiones in tempore non attulerint | et eidem legata interuerterint. perinde ac si non sit aliud peccati genus quod perdat homines, quam istud in quo opulentia tua patitur detrimentum. Cum tamen iis qui egestate premuntur, non solum quod debent, remitti debeat, sed etiam de rebus quas affatim collegisti, quantum opus est impendi. Detestabilis et illorum cupiditas, qui simulata sanctitate decipiunt | et uel pro ędificando sacello | uel pro peregrinationis uoto perficiendo | uel pro aliquo alio pietatis opere exequendo | ęra efflagitant, quasi non furti uel rapinę sit genus | mendacio aliquid ellicere | et in alium, quam in quem datum est usum conuertere. Hi tanto grauius puniendi erunt, quanto fallacius egerint. dicente Domino: Qui deuorant domos uiduarum sub obtentu prolixę orationis, hi accipient prolixius iudicium. Execranda et negociatorum auaritia, qui nec foenore abstinent | nec merces adulterare timent. pondere quoque et mensuris fallunt, alia statera uendentes, alia ementes. neque eos poenitet aut pudet dolo ac fraudibus niti ut lucrentur. Aduersus istos iratus Dominus per Micheam prophetam uociferatur et ait: Adhuc ignis in domo impii, thesauri iniquitatis | et mensura minor irę plena. nunquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera dolosa? Denique minatur facturum se, ut congregatę tanto flagitio opes fiant hostibus in predam | et ipsi opum domini in captiuitatem.","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.17.41-50","label":"5.17.41 to 5.17.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.17.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.17.41"},"next":{"citation":"Evangelistarium 5.17.61-62","label":"5.17.61 to 5.17.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.17.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.17.61"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}