{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 5.18.16-28","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 5.18.16-28","ref":"5.18.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.16.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Quod si tam multa ab aliquo alio sibi relicta possident, hęredes iniqui sunt. et si his male utuntur, ipsi etiam mali sunt. Ex quo colligitur | multum diuitem | bonum esse non posse. Quę igitur amentia est | illa concupiscere, quę non nisi cum uirtutum detrimento queat acquiri? Melius est parum cum timore Domini | quam thesauri magni et insatiabiles. Hęc quidem sententia sapientissimi Salomonis est. cuius et illa ad Deum supplicatio: Nec diuitias nec paupertates dederis mihi, sed tantum uictui meo tribue necessaria. Quod autem reges omnium semper opulentissimi sunt, hoc ideo fit , quia regum opes non tam suę quam populi sunt. Eorum quippe impensis plebes tute degunt, ab hostium iniuria proteguntur, in rerum uite necessariarum copia conseruantur. Quemadmodum autem communi utilitati exposita esse debet principis opulentia, ita et priuatorum diuitię adiumento sint egestati alienę. Alioquin et ipsi diuites egebunt ac miseri erunt. Quid enim illo miserius, qui inops uirtutis est? qui cum diues sit meritis caret liberalitatis, quę beatos efficiunt. et auaritię uel luxurię grauatur uitiis, quę mergunt in profundum. Talium infelicitatem dolenter ingemiscit in Euangelio Dominus dicens: Vę uobis diuites, qui habetis consolationem uestram. Consolantur enim, quoties quęstum faciunt uel cum quęsitis ad uoluptatem abutuntur. Hos etiam Iacobus apostolus lugubri uoce aggreditur et ait: Agite nunc diuites plorate ululantes in miseriis uestris, quę aduenient uobis. diuitię uestrę putrefactę sunt, et uestimenta uestra a tineis comesta sunt. aurum et argentum uestrum ęruginauit, et ęrugo eorum in testimonium uobis erit, et manducabit carnes uestras sicut ignis. thesaurizastis uobis iram in nouissimis diebus. ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones uestras, quę fraudata est a uobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini sabaoth introiuit. epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda uestra. in die occisionis adduxistis et occidistis iustum, et non restitit uobis.","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.18.1-15","label":"5.18.1 to 5.18.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 5.18.29-38","label":"5.18.29 to 5.18.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.18.29"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}