{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 5.19.46-56","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 5.19.46-56","ref":"5.19.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.19.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.19.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.19.46.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Hoc testantur Domini uerba per Esaiam dicentis: Verbum Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hęredibus. Atque unde impietas contemptus-que eorum oriatur ostendens adiecit: Quia a minimo usque ad maximum omnes auaritiam sequuntur. Per Osee quoque prophetam talibus minatur dicens: Iuxta pascua sua adimpleti sunt | et saturati sunt; et eleuauerunt cor suum, et obliti sunt mei. et ego ero eis quasi leęna. Semen quippe uerbi Dei in spinis cadit et suffocatur, cum diuitum auribus exceptum curis huius seculi mentem occupantibus nequit fructum facere. Tunc enim (ut Ecclesiastes ait) pecunię obediunt omnia | actio, oratio, cogitatio | et omnes reliqui sensus ad quęstum intenti uitę sanctioris disciplinam non admittunt. quibus dicitur: Non potestis Deo seruire et mammonę. Qui ergo cumulandis opibus incumbit, Dei cultum deserat necesse est. Quod si quando opum studiosi ad ecclesiam conueniant, corpore in templo sunt, animo in foro uersantur | totus de mercemoniis sermo est. et dum recitantur Dei uerba, illi de nundinis inter se colloquuntur, digni Domini flagello eiicientis eos ac dicentis: Domus mea domus orationis est | vos autem fecistis illam speluncam latronum. Hi sunt filii Ephren , non Deum uerum, sed uitulos aureos adorantes, cum aurum argentum-que pro diis habeant | et de illis quoque dici queat, quod in Osee propheta est scriptum: Aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola ut interirent. Vnde etiam Paulus auaritiam simulachrorum seruitutem appellat. Si enim illorum qui gulę indulgent (iuxta eundem apostolum) Deus uenter est, cur non pecuniam eorum deum esse dixerimus, quibus nihil charius est pecunia? Nam siquando aliquis fidelis disciplinę pręceptor in illicitos contractus, in usuras, in immodicam lucrandi cupiditatem inuectus fuerit, indignantur, reclamant, in furorem uertuntur. non minus quam artifices illi Ephesiorum, cum Pauli prędicationibus idola destrui uidissent, quę ipsi conficiendo lucrabantur.","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.19.29-45","label":"5.19.29 to 5.19.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.19.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.19.29"},"next":{"citation":"Evangelistarium 5.19.57-68","label":"5.19.57 to 5.19.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.19.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.19.57"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}