{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Evangelistarium 5.22.14-25","citation":"Marko Marulić, Evangelistarium 5.22.14-25","ref":"5.22.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.22.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.22.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.22.14.md","author":{"name":"Marko Marulić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic"},"work":{"title":"Evangelistarium","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Dum enim quod poscenti pollicitus es, pręstare remoraris, ille interim ab aliquo alio fortasse recepisset, sed tibi credens tentare aliorum beniuolentiam superuacaneum sibi iudicauit. quod si nihil tunc demum cum datum oportuit, dederis, non solum quod ipse spopondisti ei denegas, sed etiam quod alius facile tribuisset aufers. Dum enim ille expectat, dum sperat, dum iam dubitat atque de promissoris fide ambigit, et petendę aliunde rei tempus amisit | et occasionem fruendę. denique quicquid ex eo sibi incommodi accessit, tua causa passus est. Aut ergo statim da quod petitur | aut statim nega. aut si tam cito dare nequiueris, diem certum constitue quo daturus es, et ipsum ne prętereas. ut ille sciat, an e re sua erit | tantisper expectare. Suspensum autem tenere expectantem | et cras atque aliud cras absque promissi satisfactione elabi sinere | non beneficium est sed iniuria. et breuiter, simulator est non amicus, qui promittit quod non est facturus. Beneficium merentibus dare | accipere est. Nemo enim non magis illius iudicium quam beneficium laudat, qui digno dedit. atque in hoc maxime Deum imitatur, cum Deus ipse in optimum quenque maxime beneficus sit | nec nisi bene de se merentes ad beatitudinis gloriam faciat ascendere. Ideo in Ecclesiastico est scriptum: Benefac iusto, et inuenies retributionem magnam, et si non ab ipso, certe a Domino. Eligas igitur oportet, cui pręcipue benefacias, ut beneficiis bene recte-que collocatis | et amicos tibi compares | et Deum magis demerearis. Vt autem quisque maxime indiget, ita et maxime erit adiuuandus. Qui uero ditiorum delectum facit, quibus beneficia impendat, non amicus est sed foenerator. Vsuram enim cum sorte simul exigere uidetur, qui locupletioribus donat. dignus decipi, quoniam de recipiendo cogitauit cum daret. Cęterum inimicis quoque benefacere iubemur | dicente Domino: Benefacite iis qui oderunt uos. et Apostolus: Si esurierit inquit inimicus tuus da ei cibum. si sitierit da ei potum. hoc faciens congeres carbones super caput eius; ut uidelicet qui odii duritia concretus est, postquam tuo beneficio fuerit superatus, liquescat ardore charitatis | et simultatem in beniuolentiam conuertat.","prev":{"citation":"Evangelistarium 5.22.1-13","label":"5.22.1 to 5.22.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.22.1"},"next":{"citation":"Evangelistarium 5.22.26","label":"Liber Quintus Charitatis, De beneficiis dispensandis. Caput XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.22.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/marko-marulic/evangelistarium/5.22.26"},"credit":{"text":"Marko Marulić, Evangelistarium. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/marul-mar-euang.xml","quality":"ocr"}}